Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 261
GRONLANDIA
247
Cæterum tandem interemptis sociis et ipse Thorgeirus cadit,
qvatuor ex hostibus suå manu prius peremptis. Securi is pugnabat
Norvegica. Ast Thorgrimus Throlle tanqvam duello tantum
virum confecisset gestiebat sibiqve placebat, indeqve solvens in
s patriam incolumis pervenit. Porro Thorgeirus amicum habuerat
confæderatum in hoc certamine male absentem. Thormodus
nornen fuit, cogn. Kolbrunarskalld. Is amici cæde audita (hev
prisca fides) noctesqve diesqve pené insomnes egit, fidissimi
Achatis ulciscendi meditans occasionem. Qvid ageret autem
10 homo unus contra prætorem Gronlandiæ? Nihilominus patrii
mox pertæsus soli in Daniam navigavit ascitusqve est in aulam
Canuti Divitis sive Magni R. D. Erat enim poeta eximius et
pugil non contemnendus. Nec ibi diu moratus Elarico cuidam
familiari Regis navticæ addicto militiæ militis loco adjungitur,
15 qvem veteres Staffnbua dicebant, qvod in prora pugnaret; erant-
qve illius partes in pugna navali nQootaycoviGr^v agere, habebat-
qve prætereå naucleri qvandam autoritatem. Paret itaqve Regi
Thormodus, sed invitus fere, iter in Gronlandiam tacité
meditans; unde cum in portu qvodam Norvegiæ substitissent
20 viderentqve Regiam Olai Crassi N. Regis navim eundem portum
juxta se ingredi et ex eå clamorem de cedendo loco audirent,
cui piratæ mox parere volebant, vetuit Thormodus (id enim
juris habuit velut nauclerus alter), sui sibi ausi conscius. Qvos
ut Regiorum unus cessantes animadvertit stricto Thormodum
25 ferit gladio; cujus ictum Thormodus facile devitans fit ejusdem
homicida navimqve conscendens Regiam scuto sese defendens
capitur åqve Rege ad necem postulatur. Piratæ vero nihil Thor-
modum morati sese continuo portu subduxerunt. Aderat autem
inter Regios nobilitatis Norvegicæ decus Finno Arneri f., cujus
30 intercessione homicida veniam adeptus est, cum is constanter
affirmaret se maluisse Regiorum armis interfici qvam cum
piratis vivere, cumqve a Rege aufugere juberetur, Malo, inqvit,
vitam mihi eripias qvam profugum agas. Qvo dicto in occisi
1 interfectis C. 1 et 5 Thorgeirius C. 3 Trølle B, Trolle C. 7 Kollbruna- C.
8 noctesqve] noctes BC. 10 Nihilominus] + tamen C. 11 mox] B. ascitusqve]
ascitus C. 12 Divitis] Divi B. 13 Hareco B. 15 Staffnabua C. pugnabat C.
17 auctori- C. 21 exaudirent BC. 25 facile Thormodus C. Thormodus -5- B.
27 åqve] atqve a B. 32 afugere B. 33 agas] agam C.