Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 265
GRONLANDIA
251
potuerit sat subito securim ex vulnere eximere, qvare ab eodem
in rupis descensu fortius fratre pedem figente securi etiam
insigniter vulneratur.
Falgeirum etiam igitur Thormodus inermis excepit jamqve
5 hoc solum agebat, ut fortiter colluctando ferrum inimico adime-
ret, id qvod tanto erat difficilius, qvanto ab eodem corporis
robore magis superabatur atqve ab accepto vulnere infirmior
exhaustis cum sangvine viribus reddebatur. Ejus tamen fato sic
factum est, ut inter colluctandum securis Falgeiri manu ex-
10 cideret; et jam duo illi inermes in subjectas undas rapidi feruntur
sicqve nando contendunt mutuis injuriis, donec Falgeiro subliga-
culi astrigmentum rumperetur; ibi enim Thormodus subligaculo
genuum tenus devoluto velut compedimento natantem inhibuit
et suffocavit. Ipse vicinam insulam adnatans tantum non ex-
15 animis et jam nil nisi præsentaneam mortern læthaliter fere
saucius expectans. Cæterum ab hospite suo commodum super-
veniente excipitur et colono cuidam in Ericsfiardarbotn curandus
traditur, qvi uxorem habebat nec chyrurgiæ nec aliarum artium
imperitam.
20 Porro Thordisa de filiorum nece certior facta omnia rimatur,
ut Thormodum investiget, tandemqve ad artes confugiens illici-
tas, ubinam lateret (ille), cognovit. Cui tamen eodem venienti
etiam XXXV viris stipatæ a Thormodi hospita (Grima nornen
fuit) simili arte obviam itum est, et Thordisa re infecta rediit.
25 Annum integrum Thormodi vulnus vix curabatur, a qvo
convalescens Langanes profectus Liotum illum qvartum Thor-
grimi nepotem insigniter læsit, læsus ab eo vicissim. Sed Liotum
prostratum in domus atrio muljerculæ super eundem ruentes
imminenti neci subduxerunt, in qvas ferrum stringere nolens
30 Thormodus cymbam domesticam solus ingressus sinum Erics-
fiord traiicere volens habuit mox Thordisam cum viris V sese
ex vestigio seqventem. Ergo everså cymba in insulam qvandam
descendit, nebularum beneficio inimicorum conspectum devitans.
Eo tamen nihilominus Thordisa sua arte delata, qvas in littore
4 etiam] H- BC. 5 inimico] BC, inimicorum A. S cum] ab C. fato] facto C.
11 nando] inde C. 17 Eiriks- B\ Ejreks- B% Eyricks- C. 20 facta] -f- est C.
23 etiam — stipatæ] B. 24 Thordisa] -f- XXXV viris stipata B. 26-27 Thor-
grimi BC, Thorgeiri A. 30 Eiriks- B\ Ejreks- B‘, Eyricks- C.