Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 267
GRONLANDIA
253
literarum et soni confinitate appello, non procul ab Anno C.
1015, patre Stenone et Thorgerda matre. Hic in pueritia et jam
etiam pené adolescens segni otio torpere visus est.
Sed in hoc torpore incredibile ingenii ad omnes res gerendas
5 acumen delituit, et animus pariter generosus ac constanti severi-
tate et prudentia præditus, in secundis minimé luxurians, in ad-
versis infractus. Ergo adolescentiam jam ingressus apud avuncu-
lum degens navim onerariam nullo monstrante magistro affabre-
fecit, qva navi in Gronlandiam vectus apud Bernonem qvendam
10 habitantem in pago Hiyd (fortasse Brattahlyd) divertit; ejus-
demqve filia Helga in uxorem ducta decedente paulo post
socero in omnium relictorum bonorum jus et possessionem suc-
cedit.
His nati filii
is Steno Biorno Thormodus.
Jamqve totum novennium in prædicto Gronlandiæ pago qvieté
vixerat, cum å vicinis contumeliosissimå injuria ad cruenta ausa
lacesseretur. Injuria hæc fuit.
Pagum vicinum (Wyk) incoluit qvidam Thorgisellus cogno-
20 mento Wykurskalle (calvaster Wicensis). Is filios 4 habuit,
homines fastu et maleficentia notos, cujusmodi ipse pater Thor-
gisellus. Ruffus autem rebus agendis intentus eo etiam Anno
(qvem in Gronlandia nonum egit) navim vectoriam in fabricå
habebat in vicino littore, unde sæpius bene sero vespere redire
25 domum solitus est. Semel igitur cum in medio esset itinere, vidit
ursum tremendum obviam sibi procedere, qvare cum inermis
esset, ad officinam suam securim petiturus arborariam pedem
retro convertit. Interea Thorgiselli filii piscatu redeuntes con-
spectum ursum omnes adoriuntur et trucidant, simul Ruffi
30 vestigia retro conversa in nive recenti animadvertentes, unde
illum tanqvam effæminatum et timidiculum apud omnes dif-
famabant, qvod urso congredi non fuisset ausus. Istud probrum
2 Hic] + jam C. 3 segni] seu C. 10-11 ejusdemqve] ejusdem C. 12 socro C.
14 nati] + sunt C. 15 Numeros (i. 2. 3.] add. B. 16 Jamqve] Jam C. 19 et
21-22 Thorgisellus BC, Thorgesillus A. 20 Vyckar- C. 22 Anno] Ch. fere 40
(1: 104.0) in marg. add. B1. 23 egit] + Xti forte 40 C. 25 est] erat B. 27 ar-
boream C. 28 Thorgiselli] BC, Thorgesilli A. 32 probrum] proverbium C.