Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 268
254
GRONLANDIA
Ruffo tacité sufferente illi cum patre insultare et maledicere
pergunt, dicentes Gronlandiæ in æternam ignominiam cessurum,
qvod eum recepisset incolam, qvi ob enormia flagitia et dedecus
Islandia exulasset, qvod tale fuisse inhumanissimé et plusqvam
hostiliter commenti sunt, Ruffum nempe nono qvolibet die
recurrente in fæminam transmutari solitum ac viri congressum
expetere. Hoc inauditum probrum Ruffus prudenti dissimula-
tione susqve deqve tulit, qvo(a)d bonis immobilibus et armentis
mercibus et argento divenditis de promptå fuga commodum
sibi despexisset. Monitusqve intereå ab amico qvodam, qvi
cunctationis consilium non intellexit, ut istam contumeliam aliqvå
celebri vindictå reponeret, respondit non tam sibi de vindicta
cogitandum qvam rebus suis in futurum prospiciendum. Cum
enim Thorgisellus generum haberet qvendam Gunnerum, terræ
præfectum sev prætorem, satis intellexit Ruffus sibi non juridico
processu expostulandum de injuriå cum reis, sed armis.
Omnibus igitur ad properatum discessum circumspecté com-
paratis solus Ruffus Thorgiselli ædes accedit lancea ferro lato
et acuminato prædita instructus, filiis Thorgiselli qvatuor piscatu
absentibus; ingreditur, hospitem lixanda ferina occupatum salutat
et ut pro injuriosis maledictis beneficium reddat, exposcit. Qvod
cum Thorgisellus non modo renueret, sed eadem insuper male-
dicta in os cumularet, å Ruffi lancea mox perfoditur. Unde
Ruffus ad mare digressus et cum filiis qvatuor Thorgiselli piscatu
redeuntibus, injuriæ similiter maximæ reis, congressus omnes
solus jugulat.
Ergo jam metu præfecti, cui incolæ omnes adhærebant, cum
familia bene numeroså navim conscendit, in desertos Gronlandiæ
sinus contendens, ubi totum qvadr(i)ennium æqvé commodé ut
antea inter ipsos Gronlandos degebat, sylvis nempe præstantis-
simis ædificiorum materiam, feris autem et piscibus tam in mari
qvam aliis piscinis ad victum necessaria ubertim suppeditantibus,
Gunnero interea, illo Gronlandiæ prætore, frustra sese cum suis
2 cessurum] + et C. 8 qvod] omnes. 9 promptissima B. 10 dispexisset B.
14 Thorgisellus] BC, Thorgisillus A. 18 Thorgiselli] BC, Thorgisilli A. 19, 22 et
24 Thorgisel-] BC, Thorgesil- A. 30 ante C. 32 ubertim] -f- B. 33 Gunnerus ...
ille ... prætor C. cum suis] ante frustra BC.
s
10
is
20
25
30