Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 270
2 56
GRONLANDIA
experto instrueretur, ipsum Haraldum crudelem Nor. Regem
innuens.
Hine Barderus Norvegiam revisurus Gunnero persvasit, uti
Regem Nor. aliqvo officio sibi devinciret, cujus sapientia et
consilio Ruffi illud propugnaculum demoliendum esset. Gunnerus s
igitur Norvego hæc tria officii gratia mittebat: I. Ursum cicurem
colore niveo. II. Scachiam sev latruneulos ad ludum Scachiæ
pertinentes, ex balenarum dentibus arte tornatos. III. Integrum
caput vituli sev canis marini (ex majorum genere, qvem supra
descriptum Rostungerum appellavimus), sculptoriå arte mirifice 10
ornatum, cui adhue dentes infixi erant. Rex dona lætus accepit;
interim tamen suo Bardero autor esse voluit, ne qvicqvam ulterius
contra istum Ruffum tentaret, cujus ingenium solers et sapiens
ex dictis satis Rex perspexerat; in eo enim si pergeret Barderus,
eum summo ipsius periculo conjunctum fore ait. Nihil istud is
curans Barderus Regem de consilio rei felicius contra Ruffum
gerendæ instanter sollicitabat, tum suo, tum Gunneri nomine,
qvi munera tam Rege digna misisset. Victus hominis importuni-
tate tandem Haraldus de canalibus Bardero suggessit, qvorum
ille prorsus ignarus fuerat, Haraldus vero in exteris eorundem 20
usum didicerat. Monet igitur fossam profundam circum illam
Ruffi machinam sev tabernam ligneam faciant, eå enim ratione
canales deprehendi et diripi oportere ipsamqve tabernam per
conseqvens facile dirui.
Ergo jam Barderus consilii pienus Gronlandiam repetit, 25
ascitoqve Gunnero et leeta sociorum manu Ruffum invadere et
aggredi parat. Veniens igitur, prout fuerat å Norvego edoctus,
canales effregit, aqvæductus intercepit admotisqve ut prius
rapidissimis flammis Ruffum eum familia moli ista ligneå in-
clusum pessundare sategit. 30
ingeniosiss. Cæterum ea res Ruf fo haud præter opinionem accidit; qvo-
stratagema cjrca jntra suj istius propugnaculi latera scapham mediocrem
fabricatus fuerat eamqve subjectis machinis arduo positu ita
collocarat, ut eo molis (in extremo maris margine positæ)
3 Norvagiam B‘. 7 chachiam C. 7-8 ad — pertinentes] -j- C. 10 Rostinge-
rum C. 11 accepit] excepit BC. 12 auctor C. 14 prospexerat C. in] — B. 17 sol-
licitat BC. 18 tam] tali B, tanto C. 28 intercipit B. 31 marg. Ingeniosiss.
stratag.] -4- BC. 34 eo] e C.