Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 272
258
GRONLANDIA
sis Barderi sociis agnosceretur. Erat autem lex Norvegorum et
hodie Islandorum, si qvis homicidium committeret, ut intra 12
horarum spatium coram testibus scelus fateretur; ita enim con-
fessa cædes scelus erat piandum, non confessa aut non secundum
legem confessa inexpiandum. Ne igitur Narferus (id est Ruffus) s
sceleris inexpiandi reus foret, eodem die Regem adit, conventum
freqventem celebrantem, Regemqve compellans homicidium fate-
tur clarå voce, sed eis ambagibus, eå verborum perplexitate et
involucris, ut lingva vernacula loqventem nullus omnium, qvi
aderant, intelligeret, nec ipse Haraldus (omnibus ut dignitate, 10
ita ingenio et sapientia superior) tam subito, qvin interea daretur
Ruffo commodum abeundi spacium, dum Rex ænigmaticum
ipsius alloqvium penitius meditaretur; qva etiam occasione usus
ad navim, qvam in promptu habuerat, se conferens in altum
solvebat. is
Ruffus igitur Norvegi manibus elapsus ad Svenonem U(l)fo-
nis f. Daniæ Regem sese contulit eiqve merces Gronlandicas
raras et prætiosas, qvibus Danus jam diu ob diuturnas cum
Norvego inimicitias caruerat, attulit.
Et inter alia falcones 50, qvorum qvindecim colore erant 20
niveo. Ad hæc ursos Gronlandicos 5 ejusdem coloris nivei. Præ-
terea dentes balenarum et ferarum exuvias magni prætii, in his
etiam pelles canis marini, cujus supra fit mentio, Rostungeri
nempe, unde eo seculo funes anchorarii et navium rudentes
fiebant. 25
Postqvam igitur Danum hoc pacto sibi conciliasset, XII
fundorum usumfructum, qvoad viveret, in Jutia sitorum in
Wendsyssell remunerationi accepit, filiis duobus Stenone et
Biornone in aulam ascriptis.
Porro Haraldus N. R. fraude tandem intellectå cognomen 30
absenti indidit Krokareffur vel Krokareff. Krokur enim meta-
phoricé sophisma, dolum, fallaciam illis denotabat. Adhæc ob
amissos Ruffi gladio familiares duos, Barderum nempe et
Granerum, non leviter indolens Ericum qvendam Graneri fratrem
5 Narverus B. 7 freqventem] C. 10 aderat C. 13 penitus C. 14 navem BC.
16-17 Ufonis AC. 20 erant colore C. 22 in] addit C. 23 Rostingeri C. 27 in2]
-T- C. 28 Wensyssel C. 31 -reffur] -refur B, -reffer C. Kroge Reff B. Krokur]
Krocker C. 34 Garnerum ... Garneri C. Eiricum B.