Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 273
GRONLANDIA
259
superstitem navi bellica et 60 militibus instruit eiqve injungit,
ut Ruffum, si non posset vi aperta, ex insidiis opprimat. Qvæ
res ita successit, ut Ericus amissis 50 suis in Norvegiam a Ruffo
dimitteretur. Et Ruffus deinde Romipeta factus decessit in
s itinere, in qvodam Franciæ monasterio honorifice sepultus, filiis
duobus in magnå æstimatione apud Danum viventibus nobilibus-
qve porro auctis conjugiis, qvorum etiam posteri in præcipuå
Daniæ nobilitate locum obtinent. Filius tertius, natu minimus,
Islandiam vidit ibidemqve etiam haud ignobilis familiæ parens
10 extitit.
Sed hæc justo prolixiora, superius dicta ratione excusanda,
tertium etiam actum consimilem adjunctum habent.
CAPUT VIII
Hæc omnia ante annum Christi 1120 gesta sunt, circa qvem
is ad 1130 fere Sigvardus Jorsalafare rerum in Norvegia potitus
est. A qvo anno 1124 Gronlandos episcopum Arnhaldum impe-
trasse meminimus superius, Enero qvodam Socconis filio ad hoc
in Norvegiam misso; qvæ res postea Enero satis magni constitit.
Etenim Arnhaldus Gronland. Episcopus navim eximiam in deser-
20 tis sinibus Gronlandiæ repertam et pro nautarum, qvi Norvegi
fuerant, vel inedia vel peste nescio qva extinctorum salute illius
seculi more velut donarium qvoddam in cathedræ possessionem
redactam, contra defunctorum hæredes ex Norvegia advenientes
obtinere conatus Enerum prædictum ad cujusdam Norvegi cædem
2s impulit; qvam Norvegi mercatores, qvi ibidem tribus navibus
aderant, ipsius Eneri nece ulti sunt in freqventi qvodam incolarum
conventu, ipso Arnholdo Episcopo expiranti Enero gremium
supponente, circa 1131 aut deinceps ad 1136, tempore nempe
Haralldi Gille R. N.
1 instruxit C. 3 Eiricus B. 4 Et] Est B. 12 habent] habere deberent, nimirum
Skalld Helga J>ddtt B, habent, hic insero Skalid Helga Jtatt eritque C. 13 Caput
VIII] -r- B. 14 Hæc] Illa autem B. 16 Arnoldum C. 17 Einero C. 19 Arnol-
dus C. 25-26 qvi — aderant] ante cædem (et scriptum aderatj C. 27 Arnhaldo B,
Arnoldo C. exspiranti B‘C. 28 ad] B. 29 Gylle B. Regis Norvegiæ B.
>7*