Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 274
26o
GRONLANDIA
CAPUT IX
Hellulandia, Marklandia, fVinlandia.
Dum Grønlandiam exploramus, in qvasdam sive insulas sive
peninsulas hujus maris Gronlandici incidimus ab ipsis etiam
Gronlandis inventas, in qvarum commemoratione libet ipsius s
inventoris vestigia qvam proximé seqvi.
Herjulfus itaqve fuit occidentalis Islandiæ incola qvidam,
cujus filius Biorno qvotannis in exteras naviculariam faciebat,
negotiatorio vitæ generi addictus. Qvo semel in Norvegia absente
pater solum vertens in Gronlandiam abiit, orientalis Gronlandiæ to
incola factus in Herjullffsnes. Qvod resciscens filius de more ex
Norvegia reversus noluit navim exonerari, sed patris vestigia
incertis itineribus seqvi magis elegit. Qvod tanto magis mirere,
qvod is nullum asciverit Gronlandicæ navigationis peritum, aut
Magnetis usum qvi huic saltem interfuerit antea, sine etiam divino magnetis et 15
invéntumtradit <dvadrati nautici auxilio, ut ex hac narratione intelligere est
G. Frisius (plagas enim tantum ex solis motu discrevisse traditur), tantum
vulgaris famæ vestigia secutus. Adeo prisci illi homines fortiter
audebant. Ergo se ventis et undis committens primum triduum
occidentem versus pergendo absolvit. Et jam venti secundi 20
ponebant, succedente incommodum nubiloso Aqvilone miseros
nautas qvo nolebant nec noverant abigente (versus austrum
tamen ut colligo). Tandem vero sudo cælo solis beneficio plagas
dignoscentes intra 24 horarum spatium terram eminus con-
spiciunt; qvam propius adnavigantes cernunt haud montosam, 25
sed multa planitie et sylvis stratam esse. Eå intacta relictå
cursum dirigunt versus Corum (Nordvest), priusqvam Gron-
landiam attingerent, duas præterea insulas vident nihilo secius
præteritas.
Circa 1002 Ex Gronlandia Anno seqvente in Norvegiam perveniens 30
Biorno Erico Baroni Norvegiæ præfecto de visis novis insulis
rettulit; qvi qvod eas vidisset tantum, non attigisset, cæpit vulgo
minus bene audire eoqve in Gronlandiam rediit.
Leifus igitur Erici Gronlandicæ gentis conditoris filius, pa-
1 IX] VII B. 2 Merclandia C. 8 Biørno B. 11 Geriulfs- C. 13 mirere ma-
gis C. 15 et 30 Notas marg. om. BC. 17 traduntur C. 21 commodum C. 22 abi-
entes C. 31 Biørno B (semper). Eirico BC. 34 Eirici B.