Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 275
GRONLANDIA
261
ternæ virtutis memor, non passus est terras novas diu inexploratas
latere. Hic igitur vectoria nave et sociis XXXV instructus visas
Bernoni insulas qvæsitum abit, patre etiam Erico jam senio in-
gravescente ascito; qvi tamen, qvod ad naves eqvitanti caballus
5 cespitasset, malum aliqvod omen subesse ratus domum reversus
est. Abiit autem Leifus filius.
Qvam igitur terram ultimam, h. e. Gronlandiæ proximam,
Biorno habuit, his prima fuit; qvam cum jactis anchoris in ter-
ram descendentes non saxosam modo, sed saxeam deprehende-
10 rent, gramine destitutam et montibus nivosis rigentem, nornen
Leifus é re natå indidit Helluland, q. d. petrosam.
Deinde aliam offendunt, qvæ Biornoni intermedia, cernunt
haud montosam sed sylvis opertam esse, cujus littus non præ-
ruptum albicantibus vestiebatur harenis. Huic etiam nornen im-
15 posuit Leifus Markland, qvasi sylvosa terra.
Hine flånte aqvilone (Landnyrding) versus Lybonotum vela
faciunt; visaqve est post biduum tertia insula (aut regio) re-
liqvis longe præstantior, ad cujus latus septemtrionale insulam
parvam primum occupant.
20 Deinde inter istam insulam et lingulam terræ sive continentis
navem occidentem versus dirigentes å decrescentibus undis in
vado destituuntur ad ostium fluvii sev amnis ibidem sese in mare
exonerantis. Pedibus igitur terram adeunt, navigio in maris
refluxu per amnem in stagnum superius unde scaturiebat deducto.
25 Hæc terra miro sui desiderio affeeit advenas, ut jam nihil dubi-
tantes ibidem hybernia facerent, fluvio prædicto et stagno
præter alius generis pisces præstantissimum et miræ magnitudinis
esocem suppeditantibus. Hiems ibidem nulla aut frigus nec
bruma, qvalis in Gronlandia aut Islandia, sole in ipso solstitio
30 hyberno horas circiter 6 plus minus (sciotericis enim destitue-
bantur) supra horizontem commorante. Hic etiam aliqvid vitium
et uvarum instar repertum, Gronlandis non agnitum, sed a Ger-
mano qvodam tum forte in Gronlandorum cætu præsente, qvi
se in solo natum affirmabat, ubi vitium plus satis cresceret.
1 memor] æmulus C. 3 Biørnoni B. 5 aliquid C. 6 abit BC. 7 ultimam]
otinuam [/] C. 11 et 15 Notas marg. om. BC. 16 (Landnyrding)] 4- C. 20 lin-
gvam B. 21 å decresc-] aderese- C. 23 terram igitur C. 26 hyberna C. 28 eso-
cem] B‘C, esoccem AB1. 30 horas] + C.
Helluland
Markland