Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 286
272
PRÆFATIO
sive ipsum scriptum Blefkenianum, sive scripti dedicationem
spectes.
N am præterquam quod populum innocentem et immeritum,
immo, ut sequentia ostendent, bene de se suisque popularibus
meritum, falsissimis probris lacerat, etiam in sereniss. Regum s
Daniæ et Norvegiæ Majestatem videtur famoso suo scripto
sat injuriosus f uisse. O uid? Immo: in ipsius Dei Opt. Max.
nornen et numen satis impius: Dum quos Divina clementia ho-
mines fecit, eoque legis Natura, rationis et honestatis participes,
is infra bestias, omni honestate in vita communi et storgå naturali 10
in proprios liberos, quantum in ipso est, despoliando abijcere
satagit. Viguisse autem in nostrå gente omnis humanitatis et
honestatis amorem et inclinationem, etiam ante Christianismum
a 2 v (ut loquuntur) susceptum, testis erit legum script arum rigor ad-
huc extantium, quibus in autonomia suå Islandi vixerunt, ut etiam is
Historiæ nostratis continuata series; de quibus alibi. Dum vero
Blefkenius Islandos, etiam Christianos factos, et quidem usque
ad Annum 1607. quo hæc sua edidit, identidem calumniatur,
manif estum est, quid injuriæ ad ipsos Daniæ et Norvvegiæ reges
inde redundet. Quibus de subditis Islandis, veteres Leges (quan- 20
tum ad honestum et æquum nulli fere Ethnicorum politiæ ce-
dentes) ad pietatem et nornen Christianum non solum infor-
mando, sed et strenue exequendo, longe sanctior longeque il-
lustrior cura fuit, quam ut Natura et honestatis vigore procul-
cato bestiarum more aut deteriore forsan vivere sinerentur; id 25
quod tamen temerarius ille non uno loco Islandis affricare cona-
tur. Quis itaque nobis æquior esse nolit, dolentibus non de vul-
nere saltem nobis inflicto, sed ad hæc optimorum et sereniss.
Regum nostrorum Vigilantiam et curam, quam pro salute etiam
nostræ gentis jam diu, atque inde ab initio deditæ primum Is- 30
landiæ, summa cum laude pietatisque et honestatis emolumento
gerunt, per nostrum latus å Sycophantizante Blefkenio oblique
peti et configi?
Quantum vero ad dedicationem Libelli aitinet, Blefkenius
falsum et famosum non contentus scripsisse libellum, ut animum 35
injuriosum magis expleret, injuriam injuria cumulavit eidem
Patronos et quidem tantos ac tales ac simul autoritatem quæ-
rendo et conciliando. Satis superque fuisset maleficij, si tam