Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 288
274
PRÆFATIO
dem (ut ille profitetur) theologus audit, canem licet apud gentes
alias alijs Dijs sacratum, tamen in domo Domini immundum et
profanum haberi: non ipsum solum canem, s ed canis etiam
precium, vel ex mundis animantibus delectum, indidem (quia canis
precium) explosum esse. Ac interim latratus suos caninis similes,
seu commentarios (ut vocat), quibus Islandorum æstimationem
et nornen Christianum allatravit inque superiores injuriam non
levem designavit, vobis Illustres Ordines, Vobis inquam, qui in
Politeia1, vicem Dei geretis, censuit consecrandos, vestroque
patrocinio et favore protectum iri stultissime sibi persuasit.
Nolo, viri Illustres, in hane dicendi partern materia et rebus
satis fæeundam ulterius descendere, ne patientia vestra ullo modo
abuti dicar; si perorationis loco illud tantum commonuero, quid-
nam scilicet inter meum hoc et Blefkenii scriptum intersit? Vt
vel eo considerato æquiorem censorem mereamur. Ille enim d
nemine lacessitus, voluntate sua perversa, pecidiari edito opu-
sculo, opprobrium genti nostræ concinnavit. Ego patriæ nomine,
immeritis contumelijs et convitijs exulceratæ illatam iniuriam
propidsare satago. Ille non unum aut alterum Islandum, huius
aut illius ordinis vel conditionis læsit, sed gentem universam,
nullo habito discrimine, fædavit. Ego non gentem aut patriam
ipsius ulciscor; sed in illum solum, ut meritus est, calamum
stringo. Ille eorum canum instar, qui submissé allatrando morsu
sunt nocentiores, nos aggressus est, h. e. subdolo prætextu, velut
aliud agens (quod ex ipso conflictu fit manif estius2), convitia
spargit et calumnias. Ego serena et aperta fronte eum me pro-
fiteor, qui larvam ipsi detrahat eumque suis coloribus depingat.
Ille asinum agit Cumanum, ut monitum est. Ego H ospit em illum
asinum leonina exutum, aurium indicio prodentem, repræsento,
et pro merito suo vapulantem noscendum exhibeo. Ille prior vim
feeit. Ego vim iniquam vi æquiore repello. Ille annis 40 bilem
atram concoquere non poterat, quin eam tandem, licet alio (ut
dixi) prætextu, in Islandos evomeret. Ego mox ut de ipsius
iniuria constitit, Anno nempe 1611. labente, Helleborum com-
petentem, uti existimo, ipsi concinnavi; quem tradente Plinio ad
atram bilem extrahendam oportunum constat, si forte bilis ad-
hue residua Blefkenii occupet stomachum. Quod si Melampo-
5
10
is
20
25
30
35
1 Politia ed. II. 2 -festum ed. II.