Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 290
27 6
AD LECTOREM
patriam suam å convitijs malevolorum vindicare, nolentem
volentem res ipsa adigere videtur, ut brevi scripto omnibus
veritatem amantibus et mendacia detestantibus patefaciat, quan-
topere gentis Islandicæ nornen et famam conspurcare studuerit
impurus ille historicus et novus adversarius. Non sane, quod
solus Arngrimus hoc muneris præ reliquis Islandis sibi arroget,
sed ne amorem patriæ, quo prius ad scribendum impellebatur,
nunc urgente novo convitiatore exuisse videatur.
Hostis ille est Dithmarus quidam Blefkenius natione, ut
puto, Germanus, qui quamvis descriptionem Islandiæ polliceatur,
aliud tamen nil agit, quam ut collectis contumelijs, mendacijs et
opprobrijs, Islandiæ contemptus notam apud gentes exteras
inurat: unde fit, ut aliud in titulo promittentem, aliud in materia
tractantem Lector facile deprehendat. Profitetur equidem ille
verecundiam se et veritatem amare; sed inverecundé prorsus
gentem nostram maledictis consectatur. Adversus improvisum
hunc hostem, cum etiam vivorum testimonio agi satis possit,
me quoque ut ætate provectiorem, annum jam agentem septua-
gesimum, Arngrimus Jonas consuluit, petivitque ut quod ex
temporis, rerum, personarum et locorum non fallentibus circum-
stantiis colligi possit, lectori publicé communicarem; id quod
ipsi non denegandum existimavi.
Anno igitur 1564. cum se elapsam hyemem in Islandia
transegisse Blefkenius testatur, idque Bessastadis in residentia
præfecti Danici, ego ex Dania navigans in navi illå regiå, qua
præfectus vehi quotannis solebat, portum Bessastadensem in
Iunio ingressus sum, ibique virum nobilem, Paulum Stigotum,
piæ memoriæ, hic tum residentem salutabam, cujus frequentiore
conversatione et colloquio usus sum, dum ille quid in Dania,
ego quid in Islandia rerum ageretur, invicem percontabamur.
In foro Thinguallensi seu anniversario ad 30. Junij et sequenti-
bus una fuimus, donec ego Scalholtiam ad functionem scholasti-
cam proficiscerer, ille ad se reversus rebus suis dispositis in
sequenti Iulio in Daniam solvit. Nec ante Junium anni sequuti
1565. reversus est; quod ex actis istorum temporum, præter
vivorum testimonia, firmissime Arngrimus Ionas convincit et
in hoc libello latius edocet. Scalholtiæ triennium exegi, et præ-
fectus Anno 1565. rediens ineunte Majo Anni 1566 fatis
concessit.
5
10
15
20
25
30
35