Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 292
278
AD LECTOREM
Islandiæ multis modis exemit, quod præsens Arngrimi Jonæ
tractatus satis comprobat. In quem, quia cordatis omnibus et
amantibus veri non displiciturum confido, hac appositå præ-
fatiunculå consentire voluimus.
Verum si quis æstimet, quæpiam in hoc libello acerbius et
majore cum indignatione in Dithm. Blefkenium dicta ac scripta
esse, is quæso animadvertat veniam mereri, si quis in injuria
parentis privati vindicandå, storga incitante, limites paululum
egrediatur. Quis, si idem fiat in ultione pro patriå quæ com-
munis est omnium parens, se vere repræhendendum putet? Tum
etiam ut qui dicit quæ vult, quæ non vult vicissim jure talionis
audiat, quis vetabit? Studium denique tuendi nominis et famæ
apud nullam omnino gentem illicitum aut inhonestum fuisse;
qua (fama) semel amisså postea nullus eris, unde etiam infames
civiliter mortui habentur. Enimvero si quis magno accepto vul-
nere ferientem revulnerando vitam salvet, nonne judicem ex-
perietur mitiorem, quam is å quo plaga prior inflicta est? Porro
cum nullum sit atrocius vulnus quam falli ab amico, in quem plu-
rima contuleris beneficia, quis id injuria fieri dicat, si Blefkenius
quem Islandi olim, ut exulem, humaniter et amicé exceperunt,
et ipsomet teste vario officiorum genere sibi devinxerunt, prior
lacessendo plagam aliquam reportet? Sed tu vale, candide Lector,
et temerarium hoc Blefkenij scriptum ac vicissim justissimum
Arngrimi Jonæ Apologema æquo judicio perpende, et quo me-
rentur suo quodque loco in pretio håbe.
5
10
15
20
25
Vale.