Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 294
28o
ANATOMES
posterius priori illi subserviat, illudqve velut perficiat; ut exem-
plum regulam, aut ut ratio propositionem. Quæcunque enim in
2 textus analysi historica notatu digniora occurrent ad domicilia sua,
velut cellas aut forulos, capite priore monstratos, referemus, ut
nihil admodum ex hoc copiæcornu Blefkeniano incustoditum s
pereat.
Partis vel Capitis prioris dispositio.
In ipsa autem Anatome non universum corpus quoad partes
similares et dissimilares artificibus nuncupatas secabimus; eo
quod totalis seu universalis Anatome Lectori meo tædiosa futura 10
sit et mihi etiam optimam temporis usuram eversura; sed cor-
poris tantum partes vitales easque præcipuas, ut titulus promittit,
inspiciemus.
Interiorum itaque corporis (ajunt medicinæ consulti) tres
omnino factæ sunt regiones, propriis quasi sepimentis obuallatæ; is
quibus vitalia magis præcipua compræhenduntur, et quas alii
tres ventres appellant:
1. Prima regio suprema, in capite et cerebro, sensus Ratio-
nisque sedes.
2. Media, pectore compræhensa, spiritus et vitæ domicilium. 20
S- Infima subter diaphragma et abdomen, Naturæ et altri-
cum facultatum officina, etc.
Ista nunc placet medicorum consulta sequi in instituta Blef-
keniana Anatome. Sordet enim ipsius arena sine calce et metho-
dus operis vel (ut is loquitur pag. 11.) Commentariorum de Is- 25
landia, annis licet plusquam 40. digestorum, ut ille idem testatur,
ac chartis interim vix quinque compræhensorum, puta, ne ab his
40. Annorum Digestis Digestorum luris Civilis volumen, quoad
operis Majestatem, sibi metueret. Nam ut apparet, id ab autore
data opera cautum est. Sit igitur pro tribus interiorum corporis 30
regionibus triplex etiam partis prioris distinctio.
Primo enim Caput et Cerebrum, h. e. ut dictum, regionem et
ventrem supremum, considerabimus. Secundo Pectus, qui venter
medius illis est. Tertio ex iis, quæ infimo continentur ventre,
solum ventriculum specialius sic dictum, aut si tempus feret 35
etiam jecur expendemus.