Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 296
282
ANATOMES
natus sit, an eodem pastor sine ovibus discurrens ibidem nauticum
tandem auditorium nactus sit, non ita constat.
Prætendit ille quidem suis peregrinationibus rerum novarum
et regionum cognoscendarum sitim, pag. citata. Sed ante merito
dixisset, qua ratione Ecclesiam concreditam, si quæ fuerat, reli- 5
quisset. Ne quod Ioannes Upsalensis, nominis Danici strenuus
sugillator, olim å Petro Parvo Rosæfontano, Equite Dano, id
hic nunc Blefkenius merito audiat: DESERTOR ECCLESIÆ
COMMISSÆ.
Deinde oportuit rerum et regionum novarum tam avidum 10
ante susceptam spartam Ministerii Divini aviditati suæ satis-
fecisse. Non quia nulli peregrinati sint Ecclesiarum ministri, sed
ii plærunque vocati, vel mediate, vel immediate; ut jam aliud
esse intelligamus ministrum verbi divini novitatis ergo saltem
peregrinari, aliud vero vocatum aut etiam coactum (quod multis 15
usu venerat), idque totum quinquennium, ut de se Blefkenius
testatur; cum quis queat citius ad munus Ecclesiæ reverti, si id
injunctum habeat. Licet autem itineri suo Islandico vocationem
prætendere jure videatur noster Dithmarus, tamen ista vocatio
neque moram in Islandia (pudet enim ipsum dicere, qua occa- 20
sione in Islandia remanserit et nauticum suum auditorium contra
dictam suam vocationem deseruerit), neque reliquam quin-
quennij peregrinationem excusat. Qua propter mihi suspicio est
de Relativo sine suo Correlativo, quamvis contra Relatorum
naturam, h. e. de Pastore sine Ovibus vel ab ovium cura, nescio 25
qua causa, submoto. Solam enim, ut dixi, rerum et regionum
novarum sitim Pastoralibus et quinquennalibus suis feriis præ-
s tendit; quam quo modo et quam laudabili cum fructu exple-
verit, sequentia docebunt. Redit igitur post quinquennij di-
vagationem ad studia, ut ipse ait, pag. 11, intermissa. Quæ 30
qualia aut cujusmodi fuerint exemplo sint hi de Islandia com-
mentarij satis putidi. Tandem vocatur ad aulam Scoveburgicam;
non dicit an ad Concionatoris, an vero apparitoris munus, resig-
nato sc. ministerio Verbi Div. Est profecto hic dolendum voca-
tionem Scoveburgicam per iter Vienense Comitis Ottonis inter- 33
veniens tam concinnum ordinem (vt conqueritur ipse pag. 12.)
commentariorum de Islandia impedivisse; qualis sc. concinnitas
jam tandem post annos 40. illucescit. O quantum debet Islandiæ