Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 297
BLEFKENIANÆ PARS I
283
bonus ille Otto, quod ipsius hoc iter laudes Islandiæ et celebrita-
tem nominis Blefkeniani retardauerit. Cæterum, dulce Ottoni,
commune naufragium; dum etiam hic, si Diis placet, reus factus
sit Archiepiscopus Coloniensis, quippe qui Blefkenium fortassis
s ut grammatophorum vulgarem Bonnam ablegarit, et quidem,
ut apparet, solitarium (nec enim ulla fit dignitatis sacerdotalis
aut sodalitij aut negocij obeundi mentio), et quod gravius est,
infausto sidere. Nam non solum Blefkenius de vita periclitabatur,
sed quod ipsi vita præstantius, aureum hoc de Islandia opus, in
w discrimen venit; quod jam tot annos concinnans et semper (ut
ait) circumferens ac velut thesaurum draco circumplexus Colo-
niæ erat enixurus, pag. ipsius 12. Periculum autem illud erat,
tam vitæ quam operi isti aureo, å latronibus sævissimis. Qui1
Blefkenio seminece (pro mortuo, ait ille) relicto, commentariis
is de Islandia ipsum exspoliabantur. Quos si eo fato perire penitus
contigisset, ad eorum sané interitum bibliothecæ Alexandrinæ
dispendium, toti alioqui orbi illacrimabile, ut in quo 700000.
librorum concremarint, vilesceret. Sed servatum est hoc opus
Commentariorum Blefkenio non minore cum miraculo quam ipsa
20 vita, vulneribus 23 confecto, pag. 12. Non dissimili sc. fato cum
libellis et commentarijs Cæsaris de bello Gallico et Civili, quos
é pugna Alexandrina enatans una manu sustentavit, ipsum palu-
damentum mordicus trahendo; et quos Cassius ac Brutus postea &
totidem vulneribus Cæsarem conficientes, quot latrones illi Blef-
25 kenium, delere tamen non potuerant. Sed hoc interest, quod
Cæsar exspirans infinitos håbet suarum virtutum testes et laudum
præcones; Blefkenius autem reviviscens solus rem gestam narrat.
Illum mortuum sui Commentarij illustrem et immortalem red-
diderunt. Hune vivum sui ipsis umbris obscuriorem faciunt; qui
so militis cujusdam auspicio paulo post restituti sunt, atque in hunc
usque annum 1607. reconditæ instar gazæ, cui parem ex ultimis
et extremis Indiis classis Hollandorum vix asportet, ad dedi-
candum inelytis et illustribus Hollandiæ ordinibus deputati. At-
que hæc tantum sunt, quæ de vita sua nobis constare Blefkenius
35 voluit.
Unde primum SAPIENTIÆ BLEFKENIANÆ teemyrion
1 Om. ed. I.