Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 298
284
ANATOMES
deprehenditur: Ministrum nempe Verbi Divini se profiteri; ac
interim ita divagando å laboribus Ecclesiasticis feriari annos
complures, suoque genio maleferiato rerumque et regionum
novarum auido in hoc indulgere, ut de hac vel illa gente tales
edantur commentarii, quales hi sunt de Islandia futilissimi; quo-
rum tamen calorem et colorem non dum perspeximus, res autem
brevi ipsa ostendet. Magnum, inquam, est hoc SAPIENTIÆ
argumentum et majus adhuc, quod sequitur: nempe ex hac di-
vagatione et professione laudem aucupari; quod hominis inge-
nium etiam vernaculo nostro proverbio damnatur. Galenn er
Piofurenn, pa hann stelur: galdare, pa hann hælest vm og seiger
epter sier, h. e. Fur insanit quidem furando magis autem de
furtis gloriando et laudem captando. Non jam disputo, qua
occasione in Islandia relictus sit Blefkenius, quam fuisse morbum
mentis reor, non ventris aut corporis, ut ille comminiscitur, ut
sc. rerum variarum sitim expleret, ipso confitente, ut supra, sed
qua occasione post biennium non in Germaniam, sed in Lusita-
niam navigarit, apparebit deinceps (vel aliis referentibus, qui
Blefkenianum Chronicon uti ætate, ita veritate superant) ipsum
in hac parte prorsus vanum esse. Hoc itaque fuerit Ecclesiam
7 ædificare, sermoni attendere, verbum rite secare, seque ad reli-
quum Spiritus Sancti præscriptum in scripturis divinitus inspiratis
revelatum accommodare. I nunc, quisquis es, et Blefkenium satis
cerebri habuisse nega.
Cæterum joco seposito videndum jam est, an hæc SAPIEN-
TIA BLEFKENIANA vera sit SAPIENTIA, an secus; qua
de re Diviniora quædam pronunciata consulenda sunt. lnitium
sapientiæ, inquit ille vere sapiens, est timor Domini, Syrac. cap. 1.
Et alius: Sapientia non intrat in animam malevolam, Sapient.
cap. 4. Adhæc sapientum ille sapientissimus ait: derisorem non
inventurum SAPIENT1AM, si eam vel studio quærat, etc.
proverb. cap. 14. In quem locum Salomonis ait quidam vir doc-
tiss. Georgius Remus, I.V.D.: Si quis vult communicare Sa-
pientiæ, is prius extergat oportet et expurget mentem å vitiis,
calumnia, similibusque inquinamentis.
Esto igitur Blefkenius titulotenus Verbi D. minister. Dum
tamen ministerio ita defungitur, proximumque et gentem im-
meritam traducit, ut dictum est, et dicetur multo manifestius
s
10
15
20
25
30
35