Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 299
BLEFKENIANÆ PARS I
285
infra, ego id ipsum Timorem Domini vocare non ausim. Quin
potius aliud quiddam epitheti loco sortiuntur ejusmodi Ministri
in scripturis D. omnibus notissimum. Ubi itaque non est SA-
PIENTIÆ initium, h. e. timor Domini, quomodo quæso me-
5 dium aut finis?
Deinde: quo animo gentem nostram veteribus et novis con-
vitiis proscindere sit ausus, non est ambiguum judicium, Amorene
an odio, inquam, hoc fecerit. Id quod ad secundum scripturæ
pronunciatum jam productum assumitur.
10 Tertio etiam, an qui gentem aliquam immeritam deridendam
alijs propinat, derisoris ipse effugiat nornen, apud sanos omnes
judicium esto.
Ex quibus ita propositis et assumptis conclusio manifesta
est: Nullo modo SAPIENTIAM sed INSIPIENTIAM in
15 dissecto cerebro Blefkeniano deprehensum iri. Etenim sive cere-
bri antica seu appræhensivam discretivamque, sive postica con-
servatricem facultatem excutias: prorsus male affecta et læsa g
apparet princeps illa animæ vis et energia, quam rationem plæ-
rique appellant. Estque ista Bregmatis et Occipitii consectio.
20 Frontem videamus.
Verum serra mihi, vos ministri, opus, quæ futuram corona-
riam probe secet. Quid nam hoc rei est? O prodigium: Os ipsum
frontis nusquam comparet; adeo enim universum rationis regnum
cephalalgia attrivit et attenuavit, ac insuper frontis Os, quod
25 ossium capitis sextum est numero anatomicis, bene magnum et
superne quidem duplicatum, absumpsit. O celsa Auruspicum
caterva, de hoc respondeas prodigio.
Revera, ut Cerebrum SAPIENTIÆ, ita FRONS Verecun-
diæ sedes est, vel probato satis attestante loquendi usu. Unde
30 Hominem audaculum et inverecundum effrontem dicimus et per-
frictæ frontis. Frons itaque cui nulla, nulla etiam VERECUN-
DIA.
Quid igitur in VERECUNDIÆ locum surrepsit? Ne roga;
illius oppositum inverecundia, vel potius IMPUDENTIA.
35 Hic itaque Ovidius exclamasset:
Depuduit, profugusque pudor sua signa reliquit.
Sed oportet quoque hujus dyscrasiæ causam indagare. De qua
mox Seneca respondet, quendam sui temporis isto morbo vel
malo laborantem innuens: