Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 301
BLEFKENIANÆ PARS I
287
Primum non lateat velim spectatorum celebrem coronam,
unde ille insuetus præcordiorum tumor existat. Nempe dubio
procul ab ambitiosa tum Veritatis, tum PlETATis professione;
istæ enim virtutes in corde collocantur.
s Veritatem sui scripti omnibus persuadere vult Blefkenius,
dum se non famå tantum, sed visis et coram auditis venditat.
Quis enim hujus viri, et quidem sacris initiati, relationem in du-
bium vocet?
Pietatem vero mirum quoties ijsdem verbis crepet, præcipué
10 in utraque præfatione, Dei Opificis Summam Sapientiam,
Bonitatem Potentiam intonando; quas hoc scripto suo cele-
bratum iri spondet et jactitat. Nil mirum igitur licet Blefkenio
hine pectus et præcordia undarum vel collium more intumescant.
Quocirca ne sponte rumpantur, nos consectoriis instrumentis
is subveniemus, Veritatem PiETATEMque Blefkenianam ex hoc
pectore eruentes. Sed cultellus iste, mi puer, nimis est invalidus
ad pectus obfirmatissimum secandum. Nam licet frontem habeat
hoc cadaver perfrictissimam, h. e. nullam (quam eo usque per-
frieuit Blefkenius, ut nulla jam amplius superesset, sicut con-
20 spexistis ipsi), pectus tamen håbet obstinax satis. Xyphomachæ-
ram mihi cedo, vel acinacem turcicum, qui ipsum in primis sternon
ad rectam lineam dif findat; nisi costas utrinque å pectoris osse
liberare secando consultum sit. Sed tune periculum est, ne hine
Veritas, illinc Pietas evolent; quæ unica facta rimå vel scis-
25 surå, nimis forsan angustum habebunt exitum eoque tranquillæ
manebunt. Cæterum o me inconsultum, qui putem dotes illas
Blefkenianas non in ipso corde radices egisse, sed in tunicis
exterioribus vel membranis (succingente et cognatis) tantum
insedisse. Omni procul dubio ipsum cor aggrediendum est. Cer-
30 nitis enim ut pericardium inflatum distendatur. Quod sané
aliunde non est, quam å prædictarum virtutum vi et efficaciå.
Quinetiam diaphragma in infimum ventriculum protuberans de-
pendet et nescio quå gravitate inconsuetå oneri est ventriculo et
hepati.
35 Amplissimas sane oportet esse has Blefkenij virtutes, qua-
rum cor sine coangustatione et pressura reliquorum viscerum
capax non sit.
Cæterum jam satis ad Pectoris anatomen præfati sumus;