Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 302
288
ANATOMES
manus operi admovenda. Et jam aperto pectore et dissecto
pericardio, ecce cor å distentione ut respiret, seseque pulmo
cum ipso quoque diaphragmate recolligat. Emergit enim priore
loco, seu erumpit potius, Veritas Blefkeniana, Pietatem secum
eductura.
Ego quum1 Veritatem Blefkenianam appello, mi lector,
non Veritatem sed Mendacium intelligo, cujus in hisce suis
commentarijs sæpissimé reus fit; id quod sequens caput mani-
festius ostendet. Nihilominus exemplum unum aut alterum hic
apponam. Et primum quidem videtur Blefkenius {ut est pag. 6.)
ea fere scripturus, quæ ab aliis de Islandiå aliquid commentanti-
bus sunt omissa, quum contrarium ego sim ostensurus in sequen-
tibus: eum nempe plæraque et majorem libelli sui partern ex
aliorum centonibus compilasse. Si quæ autem ipse addidit, ea
plurimum figmentis impudentibus et calumnia scatent. Ut quum
(quod secundo loco adducam) nebulonis unius aut alterius turpi-
tudinem toti genti sive incolis indifferenter omnibus affricat.
Paginis variis2. Quapropter et mendacio tenetur et calumnia;
proditque rursus tum inscitiam tum malitiam, å specie ad genus
concludendo; quod et patrem mendacij fecisse constat olim ex
Psal. 91., quod specificé dictum est de Vns TUIS genericé exten-
dendo, sublatå nota specificå. Cujus exemplum mirum quam
sæpe Blefkenio arrideat. Tertium hic commemorandum est de
crassissimo errore in chronologiå Alebrandi Episcopi Bremensis
commisso pag. 22. Ubi annorum plusquam 133. lapsus futilita-
tem Blefkenij coarguet, infra, cap. 2.
Quarto, insigne Mendacium est de Valdemaro secundo,
Anno 1397. in Dania rerum potiente; cujus demonstratio etiam
in caput sequens reservanda est.
Quinto, pag. eadem, Christianismo (ut ita dicam) Islando-
rum annos pene 400 subfuratur, asserens 1397 primum con-
versos ad Fidem CHRISTI. Quum Anno 1000. ab omnibus
publice et solenniter in religionem et fidem Christianam jura-
tum sit.
Sexto; de origine gentis Islandicæ vanissimus est; pag. eadem.
Septimo; impudentissimum est mendacium, quod se dicat in
s
10
15
20
25
30
35
1 quam ed. II. 2 pagina varia ed. I.