Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 303
BLEFKENIANÆ PARS I
289
his et similibus fidem sequi Annalium Islandicorum qui contraria
omnia testantur; ut infra. Talis itaque est Blefkeniana Veritas;
sequitur Pietas ejusdem.
Si, ut håbet vulgaris versiculus:
5 Virtutes Pietas in se complectitur omnes,
recté hac, quæ Deo et hominibus å quopiam debentur officia,
complectimur, quæ etiam sacri autores Dilectionis vel Cari-
TATis nomine designant, de qua tam magnifice D. Paulus con-
cionatur, ut huic et Spem et Fidem posthabeat; id quod ipsi
to quoque notum speramus Blefkenio. Dilectio autem sive Caritas
quum duplex sit: una in Deum, altera, ex hac natå, in homines,
nos Divus Iohannes docuit Dilectionem erga Deum Dilectione
Proximi vel erga proximum examinare. Quo etiam documento
contra Blefkenium hoc loco utemur: Cujus eximiæ charitatis erga
15 Islandos testis et argumentum est præsens de quo nunc agitur
libellus, opprobrij et quidem ficti et falsi refertissimus. De quo
quamvis infra sigillatim agemus, tamen id hic commemorare
visum est, quod pag. 34. et 35. Blefkenius asseverat, apud Is-
landos Virginitatem nullo esse in pretio et stupra in nullo de-
20 decore. Vir gines enim illorum ut felicius et melius elocentur,
Germano cuipiam ante prostituendas esse, id enim honori esse
apud nostrates, non puellæ modo, sed eiusdem parentibus et
futuro sponso etc. Quæ calumnia adeo est virulenta, ut eam
calumniatorum coryphæus Satanas nequiverit omni suå tene-
25 brarum potestate in cor, pectus aut os Germani cujusdam, Gre-
gorij Peerson, hominis licet ex nautica colluvie infimi et circa
Annum 1560 rhythmos maledicentissimos de gente nostrå eden-
tis, intrudere, at in hujus sacrificuli Sapientia sc. et Pietate
præstantis cor, mentem et manum eam infarcire potuerit. Quam
30 vero atrox hæc sit injuria, parte 2. cum textum Blefkenij ex- I3
cutiemus, ad oculum monstrabitur. Iterum igitur mortales omnes
appello, sitne hæc exquisitissimi odij, an vero dilectionis nota?
Nationem sc. universam unius aut alterius privato delicto asper-
gere? De cuius tamen nationis ullå injuria Blefkenius ne verbo
35 conqueri possit; immo: cui Hospitij jure ad aliam gratiam re-
ferendam devinctus sit. Eveniat itaque Blefkenio, quod omnibus
ingratis et calumniatoribus evenire solet, atque simul Divi Jo-
hannis censurå et conclusione teneatur: Nempe qui se Deum
19 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X