Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 304
290
ANATOMES
diligere jactet et proximum odio habeat, mendacem esse. I.
Ioan. 4.
Cæterum dum cordis anatomen peragimus, quoddam obla-
tratorum genus audire mihi videor: Heus tu, inquiunt, an car-
diognostem, cordis et cogitationum scrutatorem te facis? Id
quod Deus sibi soli reservavit. Minimé vero, inquam, cor aut
cogitationes scrutor tacitas et absconditas; sed de cogitationibus,
per verba et scriptum Blefkenij patefactis, ex earundem cogita-
tionum et cordis natura ita palam factå quid videatur pronuncio.
An vero tu, quisquis es, vetabis quin scapham scapham, ligonem
ligonem dicamus? Dixit ne cælestis veritas: Ex fructibus illorum
cognoscetis eos? Nuviquid potest arbor bona fructus malos
facere? aut mala bonos? An si tali examine utamur, cordium
scrutatores habendi sumus? Dixitne Sapiens ille: Ex abundantia
cordis os loqui? Licetne igitur ab externis, dictis nempe et factis,
de corde et cogitationibus veram conjecturam facere? Apage
te, cum istis tam nihili; et anatomen spectatorum favore cæptam
ac hactenus continuatam importunitate tua ne distorseris.
In medio ventriculo seu capacitate thoracis pulmones adhuc
inspiciendi restant; qui cordis velut stragulum facti, binis illud
utrinque globis obvallantes et respirandi facultate præditi, cordis
fervorem frigidiusculo halitu temperare debebant. Et vero cor
Blefkenianum tali pietate (uti dictum est) in Deum et homines
flagrantissimum temperamento egebat. Sed quominus suo functi
sint officio in tali sufficiendo temperamento pulmones, satis jam
14 ex inspectione constat eorundem intemperiem et affectionem in
causa fuisse, manifestam peripneumoniam et asthma prodentem.
Relicto autem jam ventriculo medio, ad infimum transeamus.
Partis 1. Membrum III. de Ventriculo.
Quamvis infima partium vitalium regio, non solum ventri-
culum, sed jecur, lienem, renes, et reliqua intestina contineat,
ego hic saltem ventriculum ad anatomen superiorum adjungere
constitui, ut et superius dictum est. Verum enimvero nihilo est
hic consectio facilior quam in superioribus; ut mirum sit, quo-
modo omnes cadaveris hujus partes occalluerint.
Porro dissecto tandem difficulter ventriculo, quem Natura
5
10
15
20
25
30
35