Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 305
BLEFKENIANÆ PARS I
291
concoctionis primam esse officinam voluit, nihil præter meram
Cruditatem invenio, omnium viscerum exquisitam cachexiam
gignentem; ut jam cerebri dyscrasiam et cordis minus mirere?
quibus ut reliquis ventriculus venarum, arteriarum et nervorum
5 interventu jungitur. Certe exquisitam concoctionis debilitatem
satis arguit, quod quæ Blefkenio præmansa et masticata in os
et æsophagum autores alij ingesserant, ille nihilominus cruda et
incocta hoc suo scripto excreverit. De quo, ut reliquis, caput
secundum testabitur. Nam prius inspicienda singula penitius.
10 Et primum quidem animadvertimus ventriculi os, in quod
æsophagus desinit, quodque naturalis appetentiæ facultatem
habere solet, Malacia laborare. Quam definiunt medici vitiosi
alienique cibi appetentiam, ut terræ, carnis crudæ, carbonum,
fructuum acidorum etc., cujus mali tanta vis est et efficacia (ait
15 Fernel.), ut vir quidam nobilis edendæ calcis vivæ desiderio jam
diu pressus eam tandem pugni magnitudine voraverit.
Ita sané nostro evenerat Blefkenio, idque affectione etiam
præg(n)antibus communi (nec sine omine), quum videlicet male 15
sanå conceptione et fætu venter ipsi imprægnatus intumesceret.
20 Ex autoribus enim (quamvis ille hoc falso neget, sicut paulo
anté monui et infrå demonstrabitur) ut quisque incompertum,
vanum, fictum scripserat, is, ut commentarios de Islandia com-
pingeret, omnia sine delectu devoravit. Præcipué vero, ut apparet,
Olaum Gotum et Rhythmistam illum Germanicum, Gregorium
25 Peerson, eximios videlicet historicos, sibi familiares habuerat;
ad quorum penarium sæpius famelicus recurrit, ut suæ malaciæ
satis faciat. Elis adde quæ ipse visa sibi et comperta affirmat,
spurcissima quæque, corrasa et congesta suum more, cænum
lilijs præferentium, ut ipsius hæc farrago, quatuor plus minus
30 chartarum (ut vocant) indiga, quam Descriptionem Islandiæ
vocat, tandem concresceret.
Ut vero malacia, sic siti immoderata os ventriculi male ha-
buisse comperimus; quam ipse aliquoties suo prodit et profitetur
scripto Blefkenius: pag. 20. et alibi. Corpus enim ipsius tantis
as discursitationibus (quantas ibidem obiter enumerat) exhaustum
dissolutumque est, tum quoque assiduo commentandi fervore
veluti balneis attenuatum. Ad quam extinguendam sitim, si ut
Islandorum, ita aliarum nationum mores et statuta Blefkenius
19*