Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 306
292
ANATOMES
imbibit, nihil mirum si ex tali ingurgitatione nimiå sc. et impurå
ipse ventriculus male habeat, et complexio tandem ad hydropen
vergat. Sed relicto Orificio ipse expendatur ventriculus, quem
summa laborare cruditate diximus. Cujus ut causam in Orificij
sectione jam posuimus: malaciam et sitim inordinatam, ita signa
et symptomata hæc in ipso demonstrantur ventriculo, sive ea
Cruditatis signa, sive ejusdem sobolem dicere malis.
Hæ sunt Empneumatosis etVomitio. Empneumatosis pulcher-
rimo etymo omnem flatulentam distensionem notat, sive flatus
sursum erumpat, ut in ructu et singultu, sive intus cum strepitu
rugituque contineatur, sive absque his inflatio distentioque fiat.
Vomitio notæ est significationis.
6 Ast vero Cruditas ventriculi non tantum ab istis causatur,
quæ Orificium ejusdem infestare diximus, sed etiam å reliquo-
rum viscerum, ventriculo magnå Sympathiå devinetorum, intem-
perie, ut hepatis, lienis, mesenterij. De quibus nihil jam disputa-
mus. Interim hepate leviter observato videtis folliculum bilis
satis repletum. Unde hepatis calida intemperies est Bilis copiam
gignens; atque ideo fortassis å ventriculi cruditate non immunis.
Hepaticus igitur etiam est Blefkenius ille Islandiæ historicus.
Nunc ad Cruditatis applicationem. Ubi consideratis considerandis
fit a posteriore non fallax judicium et Crisis morbi; nam quam
Blefkenius cramben, iterum et tertio male coctam atque ab
autoribus alijs sibi porrectam (ut supra), famelicus devoravit,
cum illam eandem adhue erudam et pessimo auctario ventricu-
lum obruente in gentem Islandorum evomat, non dubium est,
quin molestissima simul empneumatosi ventriculus gravatus sit.
Cumque etiam, quæ se ipsum auditu et visu in Islandia imbibisse
testatur, non aliter quam rancida et affeetata cum calumniå
eructet, quis hoc sani ventriculi signum dixerit? Quis de rugitu
et strepitu ventriculi, hane escam annis plus quam 40. digerere
frustra conantis, dubitare queat? quisve de singultibus ex tam
malå chylosi et inualidå concoctione continué erumpentibus? in
congressibus, consessibus, commessationibus? Profecto: quem
scribere hæc non puduit, ea frequentius in Ore et Sermone habere
non puduerat. Utrum vero (ut cruditatis causas perfunetorié
repetam) hæc esculenta et potulenta omnia æque suapte natura
mala deglutiverit Blefkenius, an bonis perverse et præpostere
5
10
15
20
25
30
35