Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 309
ANATOMES BLEFKENIANÆ PARS II
295
Ubi vero ad rem ventum est, ibi tota ipsius magnificentia et
splendor desinunt in la mi, vel in bus correptum, ut pueri in
Scholis particularibus balbutiunt. Talis enim phrasiologia tali
magnificentiæ Blefkenianæ competere videtur, quæ uno aut
5 altero Islandiæ miraculo, eoque non proprio ac interim magnå
ex parte ficto et fabuloso atque å scriptoribus aliis toties repetito,
absolvitur. Nam cum 7 faciat libelli sui capita, duo tantum de
mirabilibus Islandiæ inscripsit. Nempe 4. de stagnis ac fontibus,
Octernionis, ut vocant, paginis duabus vix integris constans;
10 et quintum, de montibus mirabilibus, quod quinque Octernionis
paginis et dimidia continetur. Capite tamen 6., quod est de
Islandorum divitijs, monstra quædam marina commemorat,
eådem spero arte, qua terrestria. Reliqua capita, ut et appendix
de Gronlandia, alio spectant (prout ibidem dicetur) quam ut
15 mirandum naturæ opificium aut opificis Sapientiam, Bonitatem,
Potentiam illustrent; quod tamen in utraque præfatiunculå sæpius
prætenditur. Text. (Ft fateri homines cogerentur, non casu con-
flatam, pag. 3). Contemplationis Naturæ duplex potest constitui
finis: Vnus universalis, cum inuisibilia Dei ex visibilibus cogno-
20 scuntur; de quo Apostolus Paulus ac sancti alij, Dauid, Job et
ipse Christus. Alius est finis subordinatus; sub quo comprehen-
dimus tum physicum, tum historicum; quum etiam possint piures
subordinati statui. Physicus finis, ut quum rationem investigas,
cur, quum aqua habeatur naturaliter frigida, hic tamen fons
25 quam ille magis caleat vel algeat? Cur etiam, quum terra pu-
tetur elementum frigidum, ille mons ardeat et flammas eructet,
non item iste? Historicus finis est, quo ex gentium populorumque
descriptione Historia vitæ magistra appellatur. Propter sub-
ordinatos itaque fines particulares gentium et terrarum descrip-
30 tiones eduntur. Primarium vero dum quærimus, nihil necesse est
ad hujus vel illius terræ miracula, et quidem dubia vel ficta,
confugere, aut geographiam aliquot locorum perversam, ut Blef- 1
kenium fecisse constabit, instituere. Hine luce clarius evadit
meridianå Blefkenium, dum illum primarium finem mirabilibus
35 et monstris Islandiæ å se scriptis prætendit, aliud latenter agere,
quod tamen hujus finis allegatione palliare nititur. Nempe homo
levis et novitatis avidus ridicula quædam scripturus, ut de acervis
butyri non saliti, morticinijs in dapes conversis, de morum rusti-