Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 311
BLEFKENIANÆ PARS II
297
hominum, ut educas panem de terra, vinum lætificet cor hominis
et exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis roboret. Refi-
ciuntur arbores Domini et Cedri Libani quas plantavit; illic
aves nidificabunt. Ciconiæ abietes sunt pro domo; montes excelsi
5 Ibicibus; rupes refugium Erinaceis. Fedt Lunam in stata tem-
pora, Sol novit occasum suum.
Posuisti tenebras et facta est nox; in ipsa reptabunt omnes
bestiæ Sylvæ.
Catuli Leonum rugientes, ut rapiant et quærant a Domino
10 escam sibi.
Ortus est sol, et recolliguntur et in speluncis suis cubant. Ex-
ibit homo ad opus suum et operationem suam, usque ad vesper am.
Quam MAGNIF1CA sunt opera tua Domine, omnia in SA-
PIENTIA fecisti; repleta est terra BONIS tuis. Hoc mare
15 magnum et spaciosum manibus, illic reptilia, quorum non est
numerus, animalia pusilla cum magnis. Illic naves pertransibunt
et Cete quæ formasti ut ludant in eo. Omnia å te expectant ut
des illis escam in tempore suo. Dante te illis colligunt; aperiente
te manum tuam, omnia replebuntur bonitate; avertente autem
20 faciem turbabuntur. Auferes spiritum eorum et deficient et in
pulverem suum revertentur. Emittes spiritum tuum et creabuntur,
et renovabis faciem terræ. Sit gloria Domini in seculum; lætabitur 2
Dominus in operibus suis. Qui Respicit terram et facit eam tre-
mere; qui tangit montes et fumigabunt etc. Benedic anirna mea
25 Domino, Haleluja. Hue Psalm. 33.
Hæc est, ut vides Blefkeni, contemplatio megacosmi Da-
vidica, unde in divinas laudes totus effunditur, seque propter
conditoris et Conservatoris Potentiam, Sapientiam, Bonitatem
ordine commemoratas et præcipue versu 24. repetitas (Quam
30 magnifica) solatur et sustentat.
Jam hæc extra nos sunt; ideoque David alias å contempla-
tione microcosmi, h. e. sui ipsius, validiorem in summis angori-
bus consolationem petit.
Confitebor tibi (inquit Psal. CXXX1X) quia MIRABILI-
35 TER formatus sum et MIRABILIA opera tua, et anima mea
cognoscit valde. Non est occultatum os meum å te, cum factus
sum in occulto, et formatus sum in inferioribus terræ. Informem
massam mearn viderunt oculi tui, et in libro tuo omnia scripta