Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 312
298
ANATOMES
erant, quæ per dies formata sunt, quuvi adhuc nullum eorum
esset.
Et præcipue Psalm 22. ubi dolores inferni ab unå parte
animam impetebant.
Tu es qui extraxisti me de ut er o, spes mea ab' uberibus matris
meæ. In te projectus sum ab utero, de ventre matris meæ Deus
meus es tu.
Tum denique Psal. 94. å consideratione microcosmi, ut im-
pios terret, Deum surdum aut cæcum statuentes, sic pios solari
et animare satagit, quorum interest, ut miserias ipsorum Deus
videat, et preces exaudiat. An qui plantavit aur em non audiet?
Qui finxit oculum, non videbit? etc.
Nunc ego, Dithmare, fidem tuam appello: utrum hine plenior
ac perfeetior cognitio Dei seu Sapientiæ, Bonitatis et Potentiæ
Divinæ, ac proinde prestantior adversus desperationis pestem
antidotus hauriatur, an vero ex monstrorum et mirabilium tuo-
rum illa commemoratione?
Ut autem David ad Opificem Naturæ celebrandum univer-
salem creatorum commemorationem assumit, sic etiam beatus
Jobus facit in prolixo illo dialogo, quo apud ipsum de cognitione
Dei disputatur. Res Naturales omnium oculis subjectas et ex-
positas atque notas proponens, ut cælum cælique revolutiones,
astra, terram, mare, lucem, ventos (qui si non videantur, senti-
untur manifestius), pluviam, tonitrua, fulmina, nivem, glaciem;
item: animantia, leones, capreas, corvos, equos, etc. Dubia autem
et rariora vel abstrusiora Naturæ miracula, maximé vero ficta
et fabulosa, omittenda sibi putavit, quum de Sapientia, Bonitate,
Potentia Dei generaliter docere vellet.
Sed quid ipse Christus? anne nos ad volatilia cæli et lilia agri
ac fænum remittit? An vero Christum, Dithmare, existimemus
Ethnæ, Vesuvij aut Heclæ flammas et incendia, fontesve et ther-
mas Italiæ aut Islandiæ ignorasse? Cæterum alterum jam finem
scripti tui videamus.
Deinde et utilitate nostra movemur, quærenda enim sunt vitæ
præsidia in hac tantå varietate rerum.)
Alter finis cur hane mirabilium Islandiæ Theoriam Blefke-
nius instituerit, est, ut quærantur in montibus ignitis, fontibus et
stagnis pestilentibus vitæ præsidia; quæ quum ego non videam,
5
10
15
20
25
30
35