Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 313
BLEFKENIANÆ PARS II
299
ipse recenseat. Ast in alijs, quæ vitæ aliquod subsidium præstant
et ille interim mirabilium nomine complexus non est, quæque
terris cæteris nobiscum communia sunt, ut piscatura, pecora etc.
nescio quomodo scriptorem hunc ad suum opus edendum impel-
5 lere potuerint magis vel potius de Islandiå quam vel Norvegiå,
Færogiå, Hiatlandiå aut alijs. Eja: agite, o scriptores, hujus-
modi et tam non impertinentes fines operibus vestris assignate;
et applausum habebunt. Refer ad sapientiam Blef.
Cum ego vero ante XL annos multa in lslandia naturæ mira-
io cula stupenda ac omni admiratione digna viderim, quæ quidem
ab Historicis, qui hlandiæ meminerunt, ut sunt Saxo Grammati-
cus, Olaus Magnus, Crantius et Munsterus, sunt omissa, ed quod
illi Islandiam non viderunt, hæcque nobis incognita, tamen cogitans
de iisdem rebus, quæ ad laudem et admirationem sapientiæ et
15 immensæ potent(i)æ gratiarumque actionem invitant, de consilio
bonorum vir orum, qui invisibilia Dei ex creaturis per opera ip-
sius intelligunt, ipsamque æternam eius potentiam ac divinitatem
conspiciunt, ut A pos tolus ait, statui hoc scriptum, in quo multa
Dei mirabilia opera continentur, in lucem emittere.
20 Quæ vidit Blefkenius, non dubium est quin scripserit; si vero
nihil scripsit quoad miracula ab autoribus illis omissum suamque
stupendorum farraginem ex illis totam habeat, apparebit ex col-
latione vel mox initio Veritatis Blefkenianæ specimen aliquod.
Hoc scriptum, in quo multa Dei mirabilia continentur, in
25 lucem emittere statui.) Quam multa sint docebit contextus. An
vero quæ causas habent physicas, et satis manifestas, in mirabi-
lium (quomodo Blefkenius cap. 4. 5. et 6. vocem accipit) nume-
rum veniant, viderint alij. Certe raritas mirabilium nornen hoc
significatu peperit, quemadmodum ignoratio causarum Fortunæ
30 nornen et numen confinxit. Quod si Dithmarus mecum, immo
cum Sacris literis, mirabilium vocem usurpasset, tum certe fateor:
Omnia Opera Dei esse mirabilia. Mirabilis enim Dominus Deus
noster in cælo et in terra; et ipse facit Mirabilia magna solus;
et David se mirabiliter formatum agnoscit; ideoque Mirabilis
35 Deus in omnibus operibus suis, et cætera, quæ Dithmarus non
ignorat.