Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 314
300
ANATOMES
Præfatio Blefkeniana ad Lectorem.
Cum jam anni plusquam 40 sint, Lector, quod ex lslandia
redij, mirari possis, quare nunc demum hosce commentariolos
in Incem prodire sinam, causam igitur tam diuturni silentij indi-
cabo. Ex lslandia renavigavi Lissabonam.) s
Anno Christi 1563. ait Blefkenius se in Islandiam venisse,
pag. 19. ac indidem in Hispaniam navigasse Anno 1565., pag.
69. Tum quinquennium fere peregrinatum esse. Surgit annus
1570. Deinde vocatum ad aulam Scoveburgicam1 hoc anno,
pag. 11. Et cum Comite Ottone Viennam Austriæ profectum. 10
Postea Bonnam ablegatum 1582. Inter vocationem ergo Scove-
burgicam1 et Legationem Bonnensem 12 Anni lapsi sunt; quibus
negat sibi propter profectiones aulicas otium fuisse concinnandi
eximios de lslandia commentarios. In legatione Bonnensi in
latrones incidit, qui ipsum 23 vulneribus confectum et pro mor- is
tuo (ut is loquitur) relictum commentarijs de lslandia spolia-
bant. Cæterum convaluit å tot vulneribus Blefkenius, et com-
mentarij de lslandia fato restituuntur Anno 1588. Hancque
reddit 25 annorum silentij causam. Tot enim å primo in Islan-
diam accessu, quum opus hoc elaborare cæperat, anni numerantur 20
ad restitutos commentarios. Restat igitur inde ad editum librum
Anno 1607. annorum 19 silentium; cujus causam nullam indicat.
Nota lector Dithmarum tam cito fidei præstandæ oblitum, cum
paulo ante totius, vel plus quam 40 annorum, silentij causam
indicaturum dixisset. Cæterum, o hominem negotiosum, o laborio- 25
sam Blefkenij vitam, non potuisse totis annis 12 qui inter voca-
tionem intercesserunt Scoveburgicam1 et legationem (si Diis
placet) Bonnensem, si non alias, hane narratiuneulam, chartis,
seu ut loquuntur, octernionibus vix 4 contentam, in ordinem re-
digere ; qui tamen etiamnum vix est usquequaque concinnus, ut 30
eruditionis ipsius veniå hoc proloqui audeam. Immo ut jam 12
istos annos autori remittamus, non potuisse inquam annis totis
19 sequentibus idem præstare, ab Anno nempe 1588., quo resti-
tuti ipsi sunt Commentarij, ad annum 1607., quo editi sunt.
Quia igitur in assignanda silentij causa autor claudus vacillat, 35
* Scoven- ed. II.