Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 315
BLEFKENIANÆ PARS II
301
ego aliam forte veriorem constanter afferam: quum enim plura
hic liber contineat, ob quæ recenti memoriå editus omnes sibi
obloquentes habuisset, quæque ex recentibus illorum annorum
actis refelli manifeste potuissent, editionem ultra annum 40.
s homo callidus distulit; quo obliteratå temporis diuturnitate ge- 25
storum memoria nullum præstaret Blefkenij oblocutoribus ar-
gumentum. Sed faciam, istå spe omni(n)o frustretur, atque nar-
rationem ipsius totiusque operis fundamentum non solum meå
privatå assertione, sed partim ex actis publicis, partim vivorum
10 adhuc præstantissimorum hominum suffragijs evertam. Sed vide-
tur adhuc alia causa 40. annorum silentio subesse: expectårat
enim interea temporis alia atque alia nova ex Islandia, quibus
commentarios suppleret suos; quæ ubi non suppetere viderat,
coactus fuerat ex scriptorum variorum farragine hos consuere
is centones, quamvis, ut supra monitum est, id minimé facturus
videbatur. Tertio etiam verisimile est Blefkenium tanto temporis
intervallo interdum resipuisse atque ab editione harum futilita-
tum, ut mitissimé appellem, pudore et consilio, vel alieno eorum,
qui ipsi bene cupierant, absterritum esse; in qua si permansisset
20 sententiå, melius famæ propriæ consuluisset. Cæterum qua causa
pudorem tam necessarium et pro futurum exuerit, annos demum
60. egressus, Sapientiæque et Prudentiæ viam et ætatem ingres-
sus, conjicere nolo.
Renavigavi Lissabonam.)
2s In fine capitis 4. memorat Blefkenius lacum pestiferum, qui
halitu aves supervolantes interficiat; qui quamvis incolis omnibus
ignotus sit, tamen ab effectis in Blefkenij cerebrum dum hic fuerit
agentibus parum abest, quin id mihi ita esse persuaderi sinam.
Videtur enim hujus lacus halitu ita affectus autor, ut undenam
30 in Islandiam venerit, oblitus sit. Renavigasse ait se Lyssabo-
nam; quod mihi argumento esse possit eum prius Lyssabona in
Islandiam navigasse, quum tamen pag. 19. Hamburgo advenisse
dicat. Sed condonabitur Dithmaro hoc adverbium, seu mavult
præpositio, ne nimis morose cum viro erga nos tam humano
ssagamus; quanquam quid præter morositatem å suis barbaris,
quomodo nos sæpius blandule vocitat, expectare håbet?
Cogitabam tamen Poetæ dictum, qui scribit.
26