Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 316
302
ANATOMES
Turpe puto juveni qui s emper inhæret ijsdem
Terrarum Spatijs, ut lapis, atque locis.
At varios hominum mores qui vidit et urbes,
Moribus ornatis in patriam ille venit.
I gitur per urbem Tunetum regnumque Tunetanum et regnum
Maroco ad urbem Tingit sumus profecti.
Quam vellem Dithmarus Blefkenius Autorem horum versuum
nobis exposuisset: sapiunt enim venam Blefkenianam. Quia vero
Dithmare in hoc tuo libro Islandi sæpiuscule barbari audiunt,
libet subtilitatem tuam paulisper adire et veram abs te peregri-
nandi rationem perquirere. Non dubitamus enim quin sat magna
polleas docendi facultate, præcipue mores subtiles et civiles; sic
namque argumentaris.
Qui varios hominum mores vidit et urbes,
Moribus ornatis in patriam ille1 venit.
Ast ego, Dn. Dithmarus Blefkenius, non tantum in Germcmia
tritus, verum etiam in Hispania, Affrica, Numidia; item in Regno
Maroco Regnoque Tunetano etc. quinquennium circiter, pag. i
versatus varios hominum mores vidi et urbes. Atque ad hæc fere
d teneris ministerio Divino assuetus.
Ergo ego Dominus Dithmarus Blefkenius moribus ornatis
et egregiis in Patriam veniens eandem exorno.
Cæterum Domine Dithmare, si per subtilitatem tuam liceat,
barbari tui consequentiam negare audent, propter insufficientem
causam ad ornandos mores allatam, si propositionem vniversali-
ter intelligi velis. Non enim omnis multum peregrinatus moribus
ornatior evadit, cujus experientia communis pro me testis esto.
Quod si particulariter accipias propositionem (ut et particulariter
tantum vera esse potest), a particulari ad particulare barbarorum
more concluseris. Immo: Blefkeniano more. Ita enim tu in totå
hac narratione, et quod deterius est, å particulari ad universale
nectis et colligis. Quid igitur? An Blefkenius nobiscum Barbarus?
Absit vero, nemo enim audebit dicere Papæ: Quare tu facis sic?
alioqui solatium esset in barbarie habere socium. Refer ad Sa-
PIENTIAM Blefkenianam supra expositam.
Porro demerebor te, Dn. Magister sive Doctor es, brevi collo-
5
10
15
20
25
30
35