Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 317
BLEFKENIANÆ PARS II
303
quio de peregrinatione instituto: De qua scire te putamus in
vtramque partem jam olim fuisse disputatum: multumne con-
duceret, an contra obesset plurimum? Ast tu priorem hujus
Problematis partem ut confessam accipis et Lectori indetermina-
s tam obtrudis, satis cum inverecundiå. Quod si quæ in utranque
partem afferri solent, memoriå lacu pestilente (quem nosti) in-
fectå, tibi exciderunt, en: ex barbaris tuis unus officij gratiå
tibi suggeret. Primo enim Italiam sive Græciam spectes, in utrå-
que invenies viros magni nominis peregrinationis hostes. Ælianus
10 namque Prænestinus, vir Maximo numero habitus, extra Italiam
nusquam pedem tulisse memoratur. Ut et Pomponius Lætus
Romæ perpetuo hæsisse ac secus facientes improbåsse. Ciceronis
quoque Pater Italos quosdam ex Græciå cum literis nequitiam
importare in Patriam dicebat. Neque illud Flacci ignotum:
15 Stremia nos excercet inertia: Navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est.
Est Vlubris, animus si te non deficit æquus.
Cælum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
In qua sententiå fuisse magnum illum Socratem tradunt.
20 Nonne et apud Lacedæmonios, censente Lycurgo, peregrinari,
præcipué inter Asiaticos, nefas erat? Nonne etiam Athenienses
suos cives å navigatione, tanquam improbitatis magistrå, penitus
abstrahere operam dabant? Hæc et similia, Blefkeni, contra pro-
positionem afferri poterant. Quæ ut universalia non sint (con-
2s cedam enim illud), id tamen valent ut istam non universalem
reddant. lam vero contra: ut quæ pro te faciant (particulariter
tamen) candidé reminiscar: Aristoteles Oratorem futurum jubet
peregrinari: tum fortasse linguarum addiscendarum gratiå (qui-
bus Ennius, quum tribus instructus sibi videretur, tria se corda
30 habere dixit. Tu quoque Blefkeni tanto plura, quanto quam ille
piures linguas peregrinando lucratus fueris), tum vero doctrinæ
et sapientiæ adipiscendæ ergo. Quin etiam Menander cecinit:
Erraticam vitam sapientiores reddere. lam si exemplis certan-
dum erit, multa quidem pro tuå sententiå militant; multo plura
3s pro contrariå; de quo experientia omnium temporum consulenda
est. Determinaté igitur utrumque verum esse potest. Nempe:
Peregrinationem cum ratione et judicio non susceptam solum, sed
continuatam, expedire et mores exornare. (Ubi in animo, ratione,