Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 318
3°4
ANATOMES
judicio et indole ipså cujusvis propinquior causa statuitur morum
ornandorum quam in ipså peregrinatione.) Absque his plurimum
obesse; quod ex Socrate vocant: peregrinari extra se. Jam vero
ad sanum in peregrinando animum Platonis lex spectare videtur:
Civibus suis quinquagenarijs demum peregrinandi potestatem
facientis. Quo ætatis præscripto judicium demum peregrinationi
maturum intellexisse censetur; å qua tamen lege quicunque pro
ætate vel judicio Magistrum aut fidum et consultum Achatem
peregrinationi suæ adhibent, immunes esse convenit. Platoni de-
nique partibus litigantibus sese ita interponenti succinit nostra
hac tempestate sententiosissimus et sapientissimus quodam loco
Lipsius.
Itaque, ait, sive prisco sive nostro ævo peregrinati sunt viri
magni; sed ista hic cautio est, ut id fiat non cum voluptate tan-
tum, sed cum fructu.
Vagari, discurrere, lustrare quivis potest; pauci indagare,
discere, hoc est vere peregrinari. Proinde Blefkeni, tuo poétæ
alium magis circumspectum opponere visum est. Tuus enim ille
sua indefinitå gnome in eum te induxit errorem, ut solum illud,
Varios hominum mores videre et urbes, seu nudam peregrina-
tionem, putavei'is ad virtutem et morum elegantiam sufficere.
Hune igitur nostrum unå cum Doctissimo Lipsio audias:
Scire hominum mor es satis est: contraque vagari
Turpe diu, vaeuum deinde redire domum.
Ccelum non animum mutat sic mobilis hospes
Indocilis rerum semper et arte rudis;
Multas per gentes et multa per æquora vectus
STELLI O semper iners est similisque sui.
His itaque Dithmare utrinque positis, tua ad hane amussim
exigenda est peregrinatio tuique mores, tua inquam dicta et facta,
hoc opusculo tuo nobis patefacta, ante expendenda nobis sunt
quam conclusionem de ornatioribus moribus in te competere lar-
giamur. Quid? inquies: Nonne aulicam quoque vitam, ubi summa
virtute et prudentiå opus est, ego pernovi? Nec solum comiti
Ottoni å latere sui, sed et Cæsaris aulam salutavi, et Archiepi-
scopi Coloniensis familiaritatem inivi, Legationem (nescio qua-
lem) Bonnensem obivi? Ecquis de mea virtute, meis moribus
sinistri aliquid suspicetur? Quam firmiter hine pro virtutum
5
10
15
20
25
30
35