Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 319
BLEFKENIANÆ PARS II
305
tuarum cumulo concludas, non dicam: nam licet vita aulica omnis
esset virtutis officina, ego tibi nihilominus de tuå conversatione
ibidem vetus illud occinerem:
Quam mala sunt permixta bonis, errore sub illo
s Pro vitio virtus nomina sæpe tulit.
Opus artificem Blefkenium laudabit, ubi institutam tuæ Is-
landiæ analysin pertexuero. Nam si gentium et populorum mores
probos et instituta laudata silentio præterire, pessima autem
quæque apud unum vel alterum deprehensa notare, vel non de-
10 prehensa confingere, ac universæ genti affricare et exprobrare,
idque scripto publico et Patrocinio potentissimæ cujuspiam Reip.
ad hoc invocato, hoc inquam, si animi ingenui et probi ingenij
mores arguit, tum demum Blefkenius mente et moribus præstans
habebitur. Hane enim connexivam, mi Blefkeni, reliquo tractatu
15 ventilabimus. Tu tantum moram patienter ferre et animum ad
singula diligentius quam ad mores et instituta Islandorum ad-
vertere ne graveris.
Jam vero de consilio bonorum vir orum Typographo divul-
gandi gratid exeudendum dedi. Pag. 13.)
20 Nunquam nobis persuaseris, Dithmare, viros bonos in edi-
tionem famosi tui libelli consensisse; sed forsan tui similes et
talibus scriptis gaudentes ac putidas loidorias amantes. Refer
ad veritatem Blefkenianam.
Etsi vero meæ mihi tenuitatis sum conscius, qui tam eleganti
25 sermone quam multi delicatuli cupiunt non sum usus, spero tamen
et bonos et doctos facile mihi hac in re veniam daturos, quippe
qui non tam elegantiæ, quam veritati in hoc scripto studuerim.
Pag. 14.)
Camelum deglutisti, Blefkeni, et nunc culicem excolas, de
30 eloquentiå deque verbis sollicitus; de rebus nihil. Miserum autem
veritatis studium in mera et affeetata mendacia desinens.
Nam nihil, aut certé parum, ex auditu, sed quæ vidi et ex-
pertus sum scribo, etc.)
Capite hoc, o notarij, inque protocollum fideliter referte:
3s ne quo pacto excidat. Opus enim illo erit in singulis examinandis
capitibus. Ad veritatem Blefk. refer.
20 BIBLIOTHECA ARNAMACNÆANA, X