Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 322
3°8
ANATOMES
utraque per sectiones quasdam distincta. Cæterum edito jam
Apologetico, viri præclari, quorum in exteris familiaritate sum
usus, non contenti defensione Descriptionem insuper Islandiæ
aliqualem poscebant. Emisi itaque in publicum librum alterum
de Islandia Anno 1609. Hamburgi excusum et hunc habentem
Titulum:
Crymogæa, sive rerum Islandicarum
IJbri III.
Ad quem etiam libellum Lectorem in hoc discursu Historico
remittere necessum est eå causa, qua dixi superius. Uterque vero
libellus Serenissimo Daniæ, Norvegiæ etc. Regi inscriptus est.
Nunc ad Blefkenium.
ISLANDIA QVANDO PRIM VM
cognita, pag. IQ1.)
Insufficiens est capitis 1. Titulus: Quo tractatur: 1. Naviga-
tio Blefk. Hamburgo in Islandiam; 2. Islandiæ magnitudo, Ety-
mon et adhærens glacies Gronlandica; 3. Islandiæ latitudo cos-
mographica, et an sit hæc Thule; 4. Islandia quando primum
cognita, et å quibus, quibusve primum inhabitata. Hæc fere, cum
ijs quæ singulis confusim annectuntur, capite 1. non integris 6 pa-
ginis octernionis descripto continentur. Quorum primum ut ve-
rum sit, quod tamen valde dubito, reliqua veritati parum con-
sona ostendam.
De I.
Primo membro videtur Blefkenius Hiatlandiam et Færoygias
Orcadibus annumerare: Orcades, inquit, 15 numero, quarum
plæræque propter sterilitatem incultæ jacent. Ferove et Hitlan-
dia solæ inhabitantur.
Sed neque sunt Færoygiæ neque Hetlandia2 ex Orcadum
numero; id quod orbi magis Arctoo notius est; neque verisimile
est Orcades incultas jacere, contra quam veterum Norvagorum
Annales, et in primis historia Baronum Orcadensium, tum etiam
neotericorum Geographorum et hydrographorum3 mappæ et
5
10
is
20
25
30
1 29 edd. 2 Hitlandia ed. II. 3 et hydrogr. om. ed. II.