Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 323
BLEFKENIANÆ PARS II
309
monumenta testantur. Ac inter alia Ioann. Myritij opus Geo-
graphicum sic scribentis: Ad Septentrionem (Scotiæ) sunt Or-
cades Insulæ 30. Inter has primas tenet Pomonia, Episcopali sede
et Regio castro ornata. Vide etiam Magini Geographiam, mihi
5 et Myritio contra Blefkenium astipulantem. Concurrunt hæc et
plurima in sequentibus, quæ de Blefkenij navigatio.ne Islandica
et multo magis de mora ibidem facta dubitare cogunt. Hic
etiam desidero: qua occasione Anno 1563. in Islandiå reman-
serit, id enim studiose tacet, quum Anno 1564. morbum causetur,
10 cur å Germanorum navibus avectus non sit; pag. 67.
De II.
Islandia terra asper a.) Nihil hic novi af fertur; sed å Mun-
stero et alijs antea decantatum, ut et sequentia.
Centum milia longa; duplo major Sicilia.) Idem Olavus M.
15 præter alios: vid. Apologetici partem 1. sectione 4. et Crymo-
gæam, lib. 1. cap. 1.
A frigoribus et glade nornen, quæ 8 mensibus continuis ipsi
adhæret.) Ex Munstero totidem fere verbis, vid. Apologet.
Part. 1. sect. 3. Idem etiam Frisius, ut illic videris; ubi utrunque
20 falsum convincitur, et Deus nobiscum multo mitius agere, quam
hi annotårunt. Infestatur quidem hæc terra glacie, quam Gron-
landicam vocant, sæpius ad boream, rarius ad Occidentem et
Orientem, rarissimé et vix unquam ad Meridiem; et quum in-
festatur, mora glaciei ad littus plurimum variat; alias enim
25 littus vix attingit, uno aut alio loco; alias mensem unum aut
alterum adhærescit. Plerunque ante Martium non adest, et in
Aprili vel Iunio dispellitur. Nolo å Blefkenio, nisi contra Blef-
kenium, testimonium hic petere, qui se ait, pag. 62. 65., in Mar-
tio ex Islandia soluisse in Gronlandiam, et in Iunio esse rever-
30 sum; ac interim glaciem insulam 8 mensibus cingere continuis,
et naves extraneas ante finem Augusti soluere. Est autem quando
multis annis continuis ne in conspectum quidem insulæ horrida
glades veniat: ut si anni supputentur, quibus appulerit et non
appulerit, crederem hos piures futuros.