Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 324
3i°
ANATOMES
De III.
Latitudinem ab æquatore håbet tantam, ut circulus Arcticus
mediam secet, hoc est gr. 65. cum semisse.)
De Latit. Islandiæ Cosmogr. vid. Apologet, part. 1. sect. 1.
et 3., ubi pro gr. 65. leguntur gradus 45. errore Typograph. 5
35 vid. Crymog. lib. 1. cap. 1.; qui tamen error Typographicus ex
annotata mox noctium et dierum quantitate restitui potest. Porro
ex cap. 3. Blefkenij patebit ipsum de latit. Islandiæ ut cæcum
de colore judicåsse suamque latitud. ex Gemmå Frisio, aliisque
(qui illam tamen non mediæ insulæ tribuit) ut Neandro etc. 10
Psittaci more suppressis autoribus exscripsisse. Dicit enim Nean-
der Islandiam tribus in circulum Arcticum gradibus excurrere ab
æquinoctiali: adeo ut mediam fere circulus ille secet. Cujus verba
Blefkenius hic repetit. Visum autem est hue ascribere, quæ Blef-
kenius cap. 3 sub finem de Latitudine Islandiæ, sive noctium et 15
dierum quantitate annotavit; pag. 371. Tempore hiberno, ait,
ante et post solstitium, cum Sol descendit atque in Sagittario,
Capricorno et Aquario est, ab illis recedit neque supra horizon-
tem ascendit, donec Pisces attigerit; igitur nullam lucem habent,
nisi d stellis et luna; vicissim circa solstitium æstivum, cum Sol 20
ad Geminos, Cancrum et Leonem ascendit, nunquam infra hori-
zontem descendit; igitur eo tempore noctem non habent.)
Aut hic prorsus insanit Blefkenius, aut in Islandia annuum
spacium nunquam vixit, aut post homines natos omnium impu-
dentissimé mentitur. Obstupesco ad ingenium hominis talia pro- 25
dere et literis mandare non veriti tamque contraria scribentis.
Medium sc. Islandiæ latitudinem habere gr. 65. 30 et nihilo-
minus lucem nullam habere, nisi å lunå et stellis, dum Sol inte-
gra tria signa Zodiaci permeat. Quod si hæc ipsa de mensibus
caliginosis ex Munstero, Vadiano, Olao Goto (suo fautore et 30
Patrono historico inque describendå Islandia fulcro præcipuo)
habere professus fuisset, ignoscendum ipsi foret. Cum vero non
audita, sed visa et comperta referre se dicat, quis læso ipsius
cerebro et fronti cerussam profuturam illinere queat? Quis oculis
ipsius, ad solem meridianum in ipso solstitio brumali supra hori- 35
zontem corporaliter, ut sic dicam, extantem caligantibus, idoneum
collyrium præstet?
57 edd.
1