Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 326
312
ANATOMES
agro Bremensi versus Septentrionem novas inquirere regiones
volentes ex Visurgo classe solverunt, præternavigantes Orcades
insulam hane, habitabilem quidem sed nivosam, invenerunt in
ultimis Europæ finibus. Cui propter frigus et rigorem Islandiæ
nornen dederunt.) s
Qualem se Cosmographum Blefkenius probat, talem quoque
historieum et chronologum: Asinum, me Hercle, ad lyram; quod
vel hine constabit, dum Alebrandum Episcopum Bremensem in
Annum Christ 900. incidisse affirmat. Id quod longe aliter se
habere Chronicon Bremense indicio est: quod Anno 1579.10
Hafniæ edidit et D. Friderico II. Daniæ Norvegiæ etc. Regi
Sereniss. dedieavit M. Andreas Vellejus, vir multæ Lectionis et
non vulgaris historicus. Cujus Chronici vetustus autor ipsi Ale-
brando Synchronos fuerat, eidemque supervixerat. Hic tradit
Alebrandum sepultum esse An. 1043., sedisse autem decennium; 15
initiatus igitur est Anno 1033., et Blefkenius annis 133 ut mini-
mum å vero abest. Qui quum Historias suæ gentis (si Germanus
est; nec enim id hactenus mihi constitit) aut vicinarum non aliter
calleat, quis ipsi de rebus exterorum quidvis referenti fidem non
abrogabit? Refer ad Veritatem Blefk. 20
Secutus fidem Annalium Islandicorum.)
Os impudens, cui alias ne vera quidem forte fortunå dicenti
fides habenda, censente Aristotele de mercede mendaeis. Quid
hic vir non audebit in alijs? quum adversus Annales tam sit
frontis perfrictæ? quos tamen conscius sibi est se nunquam no- 25
visse aut consuluisse; eosque igitur, si his discrepantia traderet,
in æternum contra se testari, utpote vivaciores quam ut eum
unius alteriusve hominis ætate occidant. Annales omnes Islan-
dorum te, Blefkeni, falsitatis arguunt, omnesque uno et conco-
38 lore calculo te condemnant; tum de tempore inventæ Islandiæ 30
å primo gentis conditore, Ingulfo, Baronum Norvegiensium pro-
pinquo sanguine oriundo (inventæ, inquam, primum post tres
alios famosos nautas, qui inventam non incoluerunt) Anno
Christi 870., et ab eodem post quadriennium eum sociis plus-
quam 400 occupatæ et inhabitatæ; tum etiam de primis inven-35
toribus et incolis, qui et unde fuerint; nempe non Bremenses
aut Frislandi, sed Norvegi; non ex Francia, ut tute scribis, sed
ex Norvegia sedes transferentes, Crymog. lib. 1. cap. 3. Unde
porro Blefkenium putem suum habere figmentum, dicam: Nempe