Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 328
314 ANATOMES
post diuturnos labores et pericula per mare Tartaricum navi-
gantes in calidissimam venerunt regionem, Sinum maris amplis-
simum ingressi in vicinam terram descenderunt. Cæteri post
longam navigationem has voragines vitantes in Moscoviam ap-
pulerunt, inde per mare Balthicum Bremam rever si Alebrando
Episcopo cum parte predæ hæc retulerunt.
Hic constabit Lectori Blefkenium hoc historiæ suæ aucta-
rium ex Kranzij præfatione in suam Norvegiam emendicatum
esse, autoris suppresso nomine (ut solet) et sententiå inverså;
id1 quod ex collatione Lector facile deprehendet. Præcipué autem
de reditu Frisonum Bremam, per Moscoviam et mare Balthicum,
Kranzius ne somniavit quidem. Quem si Blefkenius ex mari Tar-
tarico in Balticum itinere navali factum sentit, jam Suecia et
Norvegia insulæ forent; quod manifeste falsum est. Interim hine
apparet Blefkenium suos centones aliunde consuisse, sed2 aut
mutilando aut deteriore auctario locupletando aliorum senten-
tias; quum tamen pagin. 6. se vix nisi ab alijs omissa scripturum
40 dicat. Refer ad Veritatem Blefkenianam, quam et sequentia
illustrabunt.
Id tantum hoc loco contra Bremensium illam navigationem,
cujus autor nobis Blefkenius, addere visum est. Autorem Chro-
nici Bremensis Alebrando superstitem, quum Alebrandum alias
in cælum tollat et quidvis ipsius tempore gestum ad laudes eius
conquirat, eum non fuisse navigationem hane tam celebrem et
Alebrandi, ut Blefkenius ait (quod Kranzius tamen Alebrando
non tribuit), auspieijs susceptam omissurum, in qua et Terra
nova, nempe Gronlandia, inventa sit, et iter ex Oceano per mare
glaciale in Tartaricum apertum, prædaque rara et eximia in
hujus rei fidem Alebrando allata.
Notetur etiam, quod quum, ut dixi, ex Kranzio suam hane
narrationem compilaverit, interim tamen å Kranzio plusquam
centum annis dissentiat; qua autoritate vel potius insaniå, non
video. Kranzio autem cum Chronico Bremensi optime convenire
potest. Legatur Kranzius.
Sed estne etiam hoc loco Blefkenius contra Blefkenium testis
sufficiens, qui pag. 6i. ait: Paulum Stigotum Islandiæ præfeetum
s
10
15
20
25
30
35
1 Om. ed. II. 2 sed et ed. II.