Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 329
BLEFKENIANÆ PARS II
315
eam laudem affectasse, ut Regi suo per has maris fauces et
glaciem ad Chynæ regnum per mare Tartaricum, quod ab aliis
sæpe, sed frustra, tentatum fuisset, navigationem vel transi-
tum aperiret.
5 Cæterum an frustra tentatam illam navigationem veré dicat,
ex recentiore Historicorum commemoratione judicetur; quæ
nobis tam Anglorum inprimis, quam Hollandorum varias navi-
gationes in mare Tartaricum expeditas diversis annis, inde å
1553. suggerunt. De quibus videatur Mercurius, Gallobelg. Ia-
io sonij, lib. 11 et 13. præcipue.
IN CAP. II. BLEFK.
De Islandicorum religione.
Islandicorum.) Cur non Islandorum Blefkeni? Num tu iam
demum ad ferulam et puerorum subsellia es revocandus atque
15 å Barbaris tuis Patronymicorum Categoriam docendus? Sed
res ipsas videamus: quæ hic quam capite superiore sunt nihilo
minus turbatæ, aut veritati magis consonæ.
Anno Chris ti 1398. administrabat Regnum Danicum V alde-
marus ejus nominis secundus, cui adjunctmn erat Norvvegicum,
20 cujus posteritas id tenuit usque ad Ericum Pomeraniæ Ducem
ac Christophorum Bavarum. Huic Woldemaro paruerunt et
Normannorum Coloniæ Arctoæ omnes, ut et nunc. Sub illo
Valdemaro Islandici primum in Christiana Religione instituti
sunt, cum hucusque alienos Deos coluissent.
2s Margareta Semiramis Danica, rerum gestarum celebritate
merito sic appellata, Haquino Magni F. Norveg. Regi nupserat.
Hæc quidem Valdemari filia fuit, sed non Secundi; nec dum
Regna hæc Daniæ et Norvegiæ cojerant. Horum filius Olaus,
Anno 1370. Daniæ Rex designatus, Norvegiæ quoque Regnum
30 å funere Patris obtinuit Anno 1381. Isque primus fuit (nequa-
quam vero Valdemarus II) Daniæ et Norv. etc. Regnum postea
non interruptum gerens. Quo defuncto, Regina Mater D. Mar-
gareta Danorum et Norvegorum dominium adepta est Anno
1387. Vid. Crymog. lib. 3. ubi hæc ex Chronico Dn. Arnoldi
35 Huitfeldij Regni Daniæ olim Cancellarij descripta leguntur;
præterquam quod Annales Islandorum consentiant.