Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 330
ANATOMES
316
Valdemarus autem II. circa Annum Christi 1202. Rerum
Danicarum potens Norvegis nunquam imperitabat, eoque nec
Islandiæ aut alijs Norvegiæ provincijs. Illis vero temporibus in
Norvegia rerum potiti sunt Haquinus Suerri filius Anno 1204,
inde Haquinus Haquini F. mortuus Anno 1263., qui Anno 1261. s
Islandos primum Norvegiæ tributarios fecit: Crymog. Lib. III.
initio. Haquinum illum in Norvegiæ regno excepit filius Mag-
nus, mortuus anno 1280. Hune filius Ericus, Anno 1299. vivorum
numero sublatus. Ericum frater Haquinus, Anno 1319. decedens.
Haquinum Magnus Erici F., prædecessoris ex filia nepos, cap-10
tivus in Suecia Rex esse desiit Anno 1365. Magnum filius Ha-
quinus, cui ut dictum est, D. Margreta nupserat; quibus Natus
est Olaus Rex, ut suprå. Hæc licet Annalium et historiarum
irrefragabili veritate constent, nihilominus Valdemarus II. post
annos fere ducentos redivivus Blefkenio Res Danicas Anno 1398.15
administrat.
Pudeat te, Dithmare, in conspectu et luce tam illustrium
temporum et historiarum veritati vim facere: multa enim hic
falsa afferuntur. 1. Quod Valdemarus. 2. Norvegiæ aut Islandiæ
unquam imperaverit. 3. Quod Anno 1398. supervixerit et regna 2o
administraverit. 4. Quod sub eius imperio Islandi primum facti
sint Christiani. 5. Quod ad annum 1398. Islandi Deos coluerint
alienos. 6. Quod postquam ad Christum conversi essent, denuo
in idololatriam relapsi sint; de quo paulo post. Adeo præceps
noster Dithmarus rerum novarum aviditate et criminandi libidine 3S
in hæc avia et absurda Historica fertur, ut rerum, personarum
et temporum confusionem nil curans aut metuens ad probra
gentis nostræ confingenda et compingenda remis velisque festina-
verit; ex rivis autem et fontibus Historiarum ut canis é Nilo
biberit. I nunc Lector et Blefkenio probra et contumelias in 30
gentem Islandorum confingenti fidem et assensum accommoda.
Referantur hæc ad Veritatem Blefkenianam, supra vivis colori-
bus et lineamentis exhibitam.
Porro de initijs et inerementis religionis Islandorum vide
apologet, part 2. sect. 1., å fol. 50. ad 59., et Crymog. lib. 1.35
Quibus locis ex Annalibus Islandicis, ad quorum fidem Blefken.
se alligat, refertur: Anno Christi 982. de fide Christianå inter
Islandos agi cæptum esse; et 984. ædes sacras quibusdam Islan-