Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 331
BLEFKENIANÆ PARS II
317
dis in usu fuisse, deinde Anno 997. et paulo anté auspicijs Olai
Tryggonis Norveg. Regis (quamvis ille Islandiam, ut nec secuti
aliquot Norveg. RR. ad annum usque 1261, sicut diximus, in
deditionem non acceperat) Tangbrandum quendam de religione
s Christiana in Islandia concionatum esse, dum tandem anno 1000
ejusdem Regis pietate procurante in fidem Christi publicé et sol-
lenniter juratum sit. Blefkenius igitur annis fere 400 (nempe
398) abest å verå Islandorum conversione. Episcopi autem post
annos 50 mox constituti sunt, per quorum successionem nun-
10 quam interruptam, atque in Apologet, part. 2. sect. 1. et in
Crymog. lib. 1. cap. 10. descriptam, firmiter asseritur Islandos
in idololatriam nunquam esse relapsos; nedum post annum 1398.,
ut Blefkenius falso affirmat.
Præter autem Annalium nostrorum fidem Blefkenio (ipso
is fatente) dominantem etiam Kranzium hoc loco eidem opponi-
mus jure optimo: Qui quamvis de initiis religionis apud nos
nihil diserté, anno tamen 1070. Christianos fuisse scribit. Adal-
bertus, inquit, Metropolitanus Hamburg. Anno 1070. vidit ad
Christum conversos, ubi quantum ad Isleif. primum Islandiæ
20 Episcopum, legendum est 1057.
Constituerat Rex V oldemarus cum primum Christi doctrinam
profiterentur in Islandia Episcopos duos, unum in Scalholden in
Orientali plaga, alterum in Hollen ad occidentalem Solem.)
Satis dictum jam est Valdemarum nullum unquam, nedum
25 Secundum, imperasse Islandis, nec Ecclesias aut Episcopos con-
stituisse. Sed propter situm Scalholltiæ et Holensis residentiæ
hæc non incastigata dimittenda. Scalholltiam enim in Orientali
Islandia collocat, quæ in Meridionali, et Holas in Occidentali,
quæ in Boreali, sitæ sunt. Ac interim se ad Heclam montem
30 profectum ait: pag. 66., quæ via å Bessestad., præfecti residentiå
et Blefkenij, ut scribit, hospitio, per Scalholltiam ducit, præcipué
si per locum foro anniversario deputatum, ut ait, iter habuit.
Et mirum est hominem tam sagacem, dum illac iter haberet, de
Cathedra Scalholltensi nihil sciscitatum esse, si ipse non vidit
35 aut adijt. Quod quis Blefkenio novitatis avidissimo credat?
Heclam vero, ad quam profectus parum aberat, quin fumo et
cinere strangulatus esset (infra pag. 67.), in Boreali Islandia
sitam asseverat: cap. 5., quum tamen å Scalholltia non procul