Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 332
3i 8
ANATOMES
distet, miliari uno aut altero, ac proinde Islandiæ meridionalis
44 mons sit. Vah, Blefkeni: De circulo Arctico et æquinoctiali (cap.
i.) deque gradibus et climatibus, Solis ascensu et descensu in
Zodiaco (cap. 3.) garrire aliquid audes: qui dum in Islandiå
esses, mundi cardines Bæoticå minus sue discernere noras. Desine 5
igitur Caracallæ vendere nummos; detecta fraus est; periitque
suo sorex indicio. Quod ita fato factum esse quis dubitet: ut sc.
tu ob tam crassa mendacia (ad quæ coarguenda non Annalibus,
non documentis aliis quam cælo et terrå, hoc est ipso locorum
situ hactenus immutato, opus est) in alijs plerisque, si non aperté 10
mendax, vanus tamen et suspectus haberére.
Cum vero illa, de qua dixi, å rege Christiano ecclesiarum in
Islandiå facta esset reformatio, alter Episcoporum in Scalholden
cum populo facta conspiratione Evangelij doctrinam excutit et
Rebellione facta Regium præfectum interficiunt. is
Apostasiæ et rebellionis crimen eadem opera hoc loco Islan-
dis objicit, sed violatå veritate, ut in Crymog. ostensum est.
Præterea confundit duas res gestas å diversis, diversis quoque
et locis et temporibus, quæ leguntur Crymogæ. lib. 1. in Christ.
III. Quarum altera gesta est Anno 1539., altera 1550., et illa 20
Holensem, hæc Scalholltensem Episcopum concernebat. Sed
Blefkenius male omnia confudit et pervertit: tempora, res, per-
sonas, loca, ut mali coci jura; quo se rerum et Historiæ penitus
ignarum ac interim egregium blateronem1, novitatis flagrantem
desiderio, strennué probet; ac saltem aliquid scribere et Lectoris 25
aures detinere velle et commentarios de Islandia sive veris sive
fictis rumoribus supplere. Verum enimvero motibus istis non
apostasia neque rebellio gentis, ut dictum est, suberat. Ambo
isti Episcopi Pontificiorum favebant doctrinæ nec reformationem
å pientissimo Rege institutam facile admiserunt (quod quamvis 30
laudem non meretur, apostasia non erat). Quare Regij defectio-
nem metuentes mature occur(r}endum statuebant, missis Legatis,
qui subditos in officio continerent; in quo tamen vel Legatis
ipsis fatentibus et laudantibus (vide Huijtf. Chronicon) ipsi
45 sponté subditi perstiterunt. Non igitur defectio seu rebellio gen- 35
tis, ut nec ejusdem apostasia, sed, ut dixi, duorum Episcoporum
1 balatronem ed. I.