Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 334
320
ANATOMES
itaque animos existimavimus et hac commendatione anatomicå
et analyticå ciendum velut galli aliquod canticinium, quod feram
hane, non quidem generosum Leonem sed Leænam torvam et
impudentem, Islandorum famam et nornen incessentem, vertere
terga compellat. Nec enim, 6 populares, de victoria desperandum,
quum gemmam Alectoriam ad vincendum efficacissimam (quam
in galli ventriculo inveniri compertum ajunt) nos gestemus, hoc
est quum veritatis invictæ, quæ å nostris stat partibus, nobis con-
scij simus. Alectoriam autem gemmam Milo Crotoniates in
certaminibus Olympiacis gestans invictus fuit. Plin. lib. 27.
cap. 10., ut jam minus mirum sit gallum gallinaceum,
Cur nequeant rabidi contra constare Leones
Inque tuen; ast. continuo meminere fugai)
Lucretio canente. Nunc ad rem.
Hominum tria genera.) Distinctio frivola et insufficiens,
pro cuius emendatione lege Crym. lib. 1. cap. 6. et 7.
Plærique viri Island, valde superbi.) Quænam ista tam rara
et å Leonis ferociå declinans Blefkenij clementia? plærique dicit,
non omnes; certé hac mitigatione Dithmarus Dithmarus non
est. Solet enim alias convitiorum hic Hercules universaliter lo-
quendo omnes Islandos sub unam Myconum cogere, omnes
veneficij, sordium et scelerum indifferenter damnare, ut paulo
post.
Natto omnis Islandicorum superstitionibus dedita, etc. et
alibi.) Cæterum, quod ad superbiæ probrum attinet, non inficias
imus, quin id virus miserando quidem, sed communi mortalium
fato in nostrå quoque natione suos fautores et cultores inveniat,
neque nos, præcipué in conspectu Dei, ante oculos cujus nil nisi
culpa stimus, excusare præsumimus. Sed in foro humano tum
demum id vitij in natione notandum fuit historico, si eo reliquæ
ab Islandis vincerentur; quod si blattero inter Superbiam et
Rigiditatem ac ingenij et morum quandam dissimilitudinem eum
suis hominibus discernere novisset, immo voluisset, non credide-
rim superbiæ crimen Islandorum nationi peculiariter objecturum
et adscripturum fuisse.
Vterque sexus in Islandia eundem habitum håbet.) Etiam
illud tam verum quam quod minime, teste omnium temporum
experientia. Nam de priscis illorum historiæ discretum utriusque
5
10
15
20
25
30
35