Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 335
BLEFKENIANÆ PARS II
321
sexus habitum satis loquuntur. Quod ipsum ex lege sumptuaria,
vestitus precium utrique sexui discretim statuente, in codice LL.
arguitur. De nostra vero ætate si quis requirat, contra nugatorem
res ipsa testatur.
s Natio omnis Islandicorum admodum dedita est superstitioni-
bus, spiritusque familiaritet ipsis servientes habent. Ii enim in
piscatione tantum sunt fælices, qui noctu å Dæmone ad piscatio-
nem excitantur. Quamvis verd Evangeli) ministri in dehortando
ab ista impietate omnem diligentiam adhibent, tam alte tamen
10 hæc impietas in mentibus illorum hæret et radices egit, itaque
sunt d Sathana fascinati, ut nullam sanam doctrinam et dehorta-
tionem admittant. Imo Diaboli opera oblato pretio ventum
secundum pollicentur et præstant (quod mihi ut postea dicetur
compertum est). Simile Olaus Magnus de Finlandis scribit
15 lib. III.)
Idem noster Islandomastix supra, pag. 26., et ijsdem fere
verbis tradit: Dæmones sibi servientes et familiares habent tan-
quam domesticos. Repertos autem esse olim veneficos et vene-
ficas aliquot tam hic quam alibi gentium, quis neget? Sed vicis-
2osim: Quis præter Blefkenium tam impié audax et effrons, ut
propterea totam nationem Veneficij condemnet? Non secus ae
si quis universam nationem Germanicam propter lamias vel stri-
gas passim et sæpe ignis supplicio affectas Magiæ diabolicæ et
veneficij insimularet. O pessimum Dialecticum, qui toties acerbo
25 cum opprobrio nostri å specie concludit ad genus. Miror, si
nulla exstet editio Dialecticæ autore Satanå, quam verbero hic
sequatur. Hominum enim, quos Sol unquam vidit, nullus sic ar-
gumentari docuit. Extat autem lex in Codice nostro de veneficis
et incantatoribus, capite plectendis, eorumque bonis, si habeant,
30 confiscandis. Titul. Mannhelge, cap. 2.
Naves quoque cantando, etiam secundo vento, immobiles
retinent fere. Et profecto mirum est, quod Satan cum illis ila
ludat. Remedium enim illis in retentione navium monstravit
excrementa scilicet puellæ virginis, si proram et certos asseres
35 navis hoc unguento illinant, hoc fætore spiritum fugari et abigi
docuit, etc.)
Ne vero hoc simpliciter et nudé de nostratibus pronunciet,
exemplum piscatorum apposuit; et alterum de incantatis et re-
21 bibliotheca arnamagnæana, X