Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 336
322
ANATOMES
tentis navibus ejusdemque incantamenti remedio valdé ridiculo
et ad suum palatum competente; cujus fides penes ipsum sit.
Nostri istas fæditates nec norunt nec requirunt.
Sed veneficia Islandorum expertus est ipse Dithmarus, ut
infra pag. 70. dicturus est; ubi unicum saltem exemplum allegatur
ab ipso plura, si habuisset, non relicturo; de quo ibi pauca. Quod
quamvis verum esset, debueratne reminisci Blefkenius: Unam
Hirundinem non facere ver?
Olaus Magnus simile de Finlandis scribit.) Arcades ambo :
Accio enim idem quod Titius: Avesque concolores unå volant.
Nec Blefkenius nobis aliter pepercit quam suis Finlandis Olaus.
Sed an pari jure uterque, mihi de Finlandis utique non constat.
De Islandis testor Veritatem: summa hic injuriå (si pauculos
excipias) affectos.
Sequitur de victu Islandorum ex alijs Scriptoribus apud Blef-
kenium repetita nænia; de quo, ut reliqua vivendi ratione, vide
Crymog. et Apologet, locis citatis superius.
Advenientes in portum filias nubiles secum habent, hæ, post-
quam d nostris exploraverint, an domi uxores habeant, si non
habent) pro pane aut biscocto aliave levissima re noctem pro-
mittunt. Interdum parentes mensem unum, aut quandiu manse-
rint, concedunt filias vel gratis. Ex eo concubitu si facta fuerit
gravida, parentes majori quam antea filiam complectuntur amore,
natamque prolem annos aliquot educunt, donec aut Pater rever-
49 tatur, aut futuro genero in dotem addunt cum filid, qui minimé
quod e Germano sanguine natum est, contemnit. Si quæ virgo
cum viro Germano habuerit consuetudinem, in honore apud illos
est, proptereaque d multis petitur procis, ac fuit ante hoc tempus,
cum stupra, quæ quidem extra sanguinem et propinquitatem1 fie-
bant, nidlam haberent infamiam. Ouam longe vero hæc natio ab
illorum moribus abest, qui summam dotem in virginitate sitam
esse ducunt, ut Petrus B embus in sud Venetd hist orid lib. 6.
testatur, ubi ita scribit: Portugaliæ Regis nautæ mare Rubrum
ingressi complures nigrorum item bonorum hominum ac bello
fortium civitates adierunt, qui natis statim fæminis Naturam
consuunt, quo ad urinæ exitus non impediatur, easque cum adole-
s
10
is
20
25
30
35
1 proquintitatem edd.