Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 337
BLEFKENIANÆ PARS II
323
verint, sic consutas atque coalitas in matrimonium collocant, ut
sponsi prima cura sit sic conglutinatas puellæ oras ferro inter-
scindere.)
Sterquilinium commotum magis fætet: id quod usu venire
s in excrementis historiæ Blefkenianæ proculcandis res jpsa probat,
quæ libentius intacta reliquissemus, nisi å silentio nostro, ut con-
fitentium, famæ periculum imminere præviderem, præviderem-
que atrocitatem calumniantis lectorem nobis æquiorem redditu-
ram; nisi enim ipsius hic verba repeterentur, quis crederet tantå
10 nos ab eo injuriå affectos, tam diris maledictis et probris laces-
sitos? Calumniatus quidem est alius, nempe Cerdo ille nauticus
Gregorius Peerse, supra commemoratus, quomodo etiam hic
ipse Dithmarus: Scortationes nempe et Adulteria in Islandorum
gente sceleris loco non haberi, etc. Cui etiam Apologetici part. 2.
15 section. 12. responsum est. Sed Blefkenius, ut maledicentissimum
genus hominum virulentiå probroså superet, addit: De filiabus
å parentibus prostitutis; idque cum laudis affectatione; deque
ipsis puellis nautarum amplexus, omni posthabito pudore, sollicité
petentibus.
20 Tolerabilius foret, si hæc ab uno aut altero designata mentitus
fuisset. Sed quid potest ipsius universali vel generali calumniå,
quam jam toties notando fessus sum, atrocius fingi? Fuit, inquit,
ante hoc tempus, cum stupra extra sanguinem et propinquitatem
nullam haberent infamiam, etc.) Ain’ tu scelus stupra apud Is-
25 landos nullam habuisse infamiam, extra sanguinis propinquita-
tem patrata? Quid igitur sibi volunt antiquissima gentis nostræ
statuta (præter ea quæ afferuntur in Apologet. Part. 2. sect. 12)
in Codice LL. honestati et sacro justitiæ rigori dicato præscripta?
quæ delibantur in Crym. lib. 1. cap. 8., quod est de Nomothesiå
so veterum Islandorum; ubi legatur Titul. De Conjugio: Quo non
solum stupris, raptui, adulterio, incæstui etc., sed etiam basijs,
sed amplexibus clandestinis, licet stupro non conjunctis, pæna
infligitur grauissima. Et basijs quidem pæna exilij, si invitå fæ-
minå fierent, si consentiente, trium marcarum Islandicarum;
35 nedum ipsi stupro: cujus pæna pro diversis stupri speciebus
variat. Nam ut adulterium et incæstum taceamus, ex solutis
liberæ stuprum fuit gravissimum: Capitis nempe diminutione
(arrige aures sycophanta et stuprorum scriptor), capitis, inquam,