Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 338
324
ANATOMES
diminutione maximå mulctandum. Satisne hoc intelligis Blefkeni?
Hine libertæ stuprum capitis diminutione minore, hoc est exilio
sive deportatione plectebatur. Ancillæ vero stuprum trium mar-
carum Islandicarum satisfactione. Quæ sancita vetustissima eum
recentioribus Regum edictis, postquam in eorum potestatem Is-
landia redaeta est, contra Os illud tuum, Blefkeni, obscoenum
et effrene in conspectu omnium mortalium testabuntur. Nequa-
quam igitur, o bambalio, gentis istius, quam ex Bembi relatione
nostræ Nationi tantopere præfers, acu et filamentis nostratibus
ad virginum custodiam opus est; quarum si nonnullæ honestati
minus sponté pareant, parentum et tutorum metu coercitæ tam
Germanorum quam aliorum quorumvis insidias vitare diseunt.
Nam ut stupratorum pæna fuit modo dicta, ita stupratæ scelus
non impune auferebant (nisi vim passæ, et de illa intra lege
præstitutum tempus: horas sc. 24. protestatæ), sed jure Veteri
et Novo exhæredandæ pronunciantur. Nihilominus Stupra in-
famiam apud Islandos nullam habere, quin et filias leviter, imo
laudabiliter ab ipsis prostitui Blefkenius conviciatur? Itåne vero:
i si infamiam non habent, sique illud, Blefkeni, de prostibulis tuis
verum est, quorsum quæso commemorata illa honestissima statuta
in utråque nostrå Rep. nova et veteri? Quid igitur sibi volunt
stupra olim et postea cæde et sanguine expiata? Quid Faber ille
insulæ tyrannicus præfeetus ob libidines et alia turpiter desig-
nata Anno 1360. in boreali Islandiå fæminæ auspieijs aperto
marte et ferro eum sociis non paucis impetitus et impune occisus,
Magno Erici filio Norvegiæ et provinciarum Rege? Quid Ionas
Guttormius, cogn. Skraveifa, insulæ perniciosus Nomophylax et
Fabri illius studiosus assecla, pariter impune mactatus eodem
conflictu? ut reliqua omittam, quæ recensere longum est. Non
caruit igitur stuprum et libidines, uti tu, propudium hominis,
impudentissimé calumniaris, infamia; multo minus parentes filias
vulgo prostituunt, quin potius, lepidissime Dithmare, hæc com-
miniscendo pudorem omnem prostibulique frontem (eum effrons
ipse sis) assumsisti, ut in alijs permultis. Martialis itaque dicto
et consilio audientem te præstes.
A Chione saltem vel Laide disce pudorem.
Sed quid est quod prolixé eum hoc homine agam, antea toties
violatæ veritatis convicto? quum mihi certo certius persuadeam,
eum eum hac maledicentia sua apud viros bonos explosum iri.
5
10
15
20
25
30
35