Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 340
326
ANATOMES
Metempsychosis locum habeat, diceres Porcum istum animitus
sive animå tenus, imo quod majus est: corporaliter in Blefkenium
migråsse, idque ita esse diligentius intuentes fatebuntur.
Hominem autem perniciosum Suis notari hieroglyphico
Ægyptiorum traditiones luculenter testantur; ex quorum philo- s
sophiå paucula annotanti aurem lector patientem accomodare
velis.
i. Sus Natura animal est admodum vitiosd, pruritu impotens,
ait Ægyptiacæ sapientiæ mysta, Pierius. 2. Constat lac ejus biben-
tium corpora vitiari lepraque et putida scabie contaminari. 3. 10
Quin etiam frequens suillæ esitatio aciem obtundit ingenij. 4.
Ad hæc maleficum est monstrum; quia satis cladem non exiguam
infert damnosamque inde paupertatem facit, dum teneriorem
segetem non modo depascit, sed fæde proculcat et rostro eruit.
Vnde Ovid.: Prima putatur 15
Hostia Sus meruisse mori, quia semina rostro
Eruerit pando, spemque interceperit anni.
5. Itaque Salaminij lege statuerunt, ut eorum suum dentes
attererentur, qui segetibus cladem aliquam attulissent, de quo
etiam apud Belluenses publice sancitum est. 20
Hæc fere inter alia Pierius; quæ singula in nostrum et por-
cum Gr. et porcivorum quadrant Blefkenium. Porcinam enim
indolem utriusque de Islandia scriptum loquitur, ut ex applica-
tione patescit.
Et de Gregorio isto quædam in Apoleget. loco citato. 1. Blef- 25
kenius vero, sanå ne sit an vitioså natura et complexione, vel ex
priore capite hujus tractatus planum evadit. 2. Scrophæ deinde
jam sæpius nominatæ mammå et lacte nutritum håbet pruriens
ad probra et contumelias ingenium, adeoque calumniæ lepra in-
fectum. 3. Ex hac diæta obtusius autoris nostri evasit ingenium, 30
quod vel ex notatis hactenus liquido constat, nisi nos propter sol-
stitiorum et quam superius descripsit prope trimestrem caligi-
nem nihil videre Dithmarus putet. Qui jam talem indutus ani-
mum, ut sus rosetum et sata intrans, virtutum segetem, quam
cavillando et criminando depastus non est, invido silentio procul- 35
cavit; gentis, inquam, nostræ Historiam scripturus laudabile quid-
vis aut deformavit aut omisit; cænum et sordes apud unum et
alterum ex sentinå piebis infimum forsan deprehensas, sed om-