Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 342
328
ANATOMES
viri plurimi ingenui, virtutum et morum honestate nullis secun-
di; in quorum tamen familiå, si quædam interdum (ut ubique
gentium) deformia quoad mores deprehenduntur, causam ex
tuo Munstero et Kranzio, Blefkeni, pete. Qui mercatores terram
hane frequentantes eum mercibus vitia quoque extraneorum in- s
vexisse ajunt; in quo utinam veri vates non fuissent.
Hic bonos omnes compello ut considerent, quomodo religio-
sus Blefkenius inde Dei Opificis Sapientiam, Bonitatem, Poten-
tiam commendet, quod unieum supra præ se ferebat. Ex hac
sc. contumeliå proximi varia et multiformi scribente Dithmaro 10
Deus laudem captabit? o miser Dithmare: Quem tu tandem
Deum facis aut fingis? illudne unquam legisti: Qui calumniatur
pauperem deridet factorem ejus. Deridere Deum et eundem
Magnificare suntne tibi Blefkeni contraria? Non inquies: ego
ista bene reconciliare possum. Væ, qui te et Deo et hominibus xs
imponere putas. Nec enim hisce calumnijs Divina tantum, sed
et humana hospitijque jura violasti. Biennium, si vera perhibes,
hospitium Islandia tibi præbuit. At quale hospitum? Placidumne
et humanum? immo plerunque gratuitum. Ast tu interim quam
gratiam refers? Talem sane Islandicæ gentis Descriptionem, 20
qua ignominiosior ne cogitari quidem possit, quam tamen verbo
uno aut altero minus ignominioso mitigare et fucare voluisti.
Sed detracta est larva et furcifer deprehensus. Refer ad verita-
tem et Synceritatem Blefkenianam.
Antiquitas quidem inauspicatum duxit aspidem tecto recipere 25
aut alere. Ac interim tamen veterum monumenta aspidem nobis
suppeditant, quæ gratitudine Dithmarum superet hospitiique jura
sanetius servårit. Autor enim est Plutarchus virum quendam
56 Ægyptium religione patriå aspidem adeo familiariter educasse,
ut mensam ipsius sponté frequentaret; quæ quum catulos enixa 30
esset, ac eorum unus hospitis filium necasset, Parens intellecto
facinore ipsa quoque suum catulum vindictæ ergo interemit, sibi-
que spontaneum et perpetuum exilium indixit. Quare Blefkenius
eum se aspide deteriorem hac quidem in re præstet, absque ulte-
riore elogio sat suå miseriå miser est. 35
Ad finem hujus tertij capitis Blefkenij meminisse visum est
convitij, quod cap. 5. ab his sejunetum voluit: De catellis hirsutis,
quos difficilius quam filios a parentibus impetrari tradit. Hæc et